None
Datierung: 1064
Hoc sciant omnes, quod Adelardus Bardunus de Castro Noastri calumniatus est servos (quos) Anarricus dederat Sancto Martino ……. qui de Cernaico nati erant. Sed postea annuit eos et uxor ejus Hersendis et filii eorum Burchardus et Achareus.Postea Bernardus Cauda Vaccae calumniatus est, propter filiam Barduni, quam habebat uxorem nomine Sophiam …….. sed annuit eos et uxor ejus Sophia et filius eorum Adelelmus.Post mortem Adelardi Bardoni …….. filii ejus tres supra memoratos servos nobis calumpniati sunt, unde cum apud Insulam, in curia Gausfredi Foelli carta hec recitata fuisset, recognoverunt rectum Sancti Martini …….
Actum anno ab incarnatione Domini Mo LXIIIIo, paucis his de multitudine testium: Gausfredo Foello, Burchardo nepote ejus, Gausfredo Rucevallo, Walterio Charcosio, Lamberto de Tavenno.