Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 19

None
Datierung: 1061

A GANSFREDO COMITE ANDECAVENSIUM COLIBERTI CUJUSDAM DONATIO.

Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti Martini, Gausfredum comitem, Fulconis Andecavensis quondam comitis ex filia et Gausfredi filii ejus ex sorore nepotem, cum post eundem Gausfredum, Andecavensem ac turonensem obtineret pariter comitatum, donasse Sancto Martino et nobis sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, anno ab incarnatione Domini millesimo LXI colibertum quemdam, nomine Johannem, arte piscatorem, apud Fontem carum commanentem, cum uxore scilicet ipsius et filiis ac filiorum filiis quotacumque deinceps generationum successione futuris. Testibus istis: Gausfredo de Pruiliaco thesaurario Sancti Martini, Rotberto Burgundione, Lisoio de Calvo Monte; Gauslino de Cainone, Johanne de Cainone, Alberto preposito.Post hec, compertum est uxorem illam Johannis colibertam esse Ermentrudis cujusdam, uxoris quondam Rainaldi de Rupibus. Egimus ergo cum ista et cum ejus filio, nomine item Rainaldo, atque ab ambobus obtinuimus, ut feminam illam, nomine Ansbergam, cum toto in perpetuum fructa illius, Sancto Martino nobisque donarent. Testibus itidem istis de hominibus ipsius Rainaldi filii Ermentrudis: Frotgerio de Ambaziaco, Ingelrico de Monte Trichardi; Girardo de Berniciaco.Signum Gausfredi Comitis.De hominibus Rodulfi vicecomitis cenomanensis nomina et hii presentes aderant: Guarino Francisco, Guarino vicario, Tetbaldo Rege, Rotberto Francisco, Girardo homine vice comitis, Giraldo Manante. De hominibus Sancti Martini: Rainaldo turonensi et coquo, Gauffredo carpentario, Fulberto Campione, Durando coquo, Nihardo coquo, Ursione, Otgerio de Elemosina, Vuidone filio Aremberti carpentarii.