Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 18

None
Datierung: Circa 1060

NOTITIA DE AUCTORAMENTO ROTBERTI DE VILLENOLIO ET GUILLELMI CLERICI, DE LIBERTATE UXORIS OHELMI MATRIS ASCELINI.

Fugax rerum gestarum memoria litterarum vinculis est alliganda, quae et presentibus vel oblita in memoriam revocent, vel ignorata notificent, et futuris antiqua renovent, et preterita representent. Notum igitur fiat et fidelibus universis et maxime successoribus nostris, quod Odo comes et mater ejus Berta regina dederunt Sancto Martino et monachis Majoris Monasterii quendam servum suum nomine Ohelmum, qui accepit uxorem nomino Hilduciam, Rotberti vicecomitis Blesensis ancillam, quam ipse vicecomes dederat cuidam militi suo Herbaldo nominato. Videns autem Ohelmus quod propter uxorem suam a dominis illius pateretur molestiam, dedit Herbaldo aliquantum pecunia, ut eam faceret liberam; quod et ille fecit, dum tempore quodam profecturus esset Romam. Et ut res rata foret et firma, libertatis cartulam fecit fieri et tradidit mulieri, quam firmavit etiam vicecomes Rotbertus et Milesindis uxor ejus. Post haec, mortuo Rotberto vicecomite et Herbaldo ejus milite, Ohelmo quoquo defuncto et uxore sua, filioque eorum Ascelino, jam pene obseleta rei hujus memoria, captata calumniae oportunitate, insurrexerunt Rotbertus et Guillelmus clericus, alter Rotberti vicecomitis, alter Herbaldi filius, et in res Ascelini patrisque ejus Ohelmi quae sancto Martino remanserant inhiantes, coeperunt partem mulieris repetere, negantes patres suos liberam eam fecisse. Quibus cum rei gestae veritatem monachi Majoris Monasterii retulissent, et Milensindim Rotberti vicecomitis uxorem, quae adhuc vivebat, quae etiam se ab Ohelmo conductam fuisse ut cartam de libertate mulieris firmaret protestabatur, testem fidelissimam adhibuissent, et illi veritate dissimulata ab intentata calumnia minime desisterent, ad postremum cartam eis quam de libertate mulieris patres eorum fecerant ostenderunt. Illi adversus tam illustris testimonii claritudinem et tantae evidentiae lucem, calumniosarum objectionum tenebras offundentes, in sua persistebant pertinatia, nullorum judiciis adquiescentes, sed predas de Sancti Martini rebus agentes et se pejora semper facturos comminantes. Tum Guillelmus clericus dedit istam querelam cuidam militi nomine Landrico, cognomento Balbo, qui sororem ejus habebat uxorem, ut quasi licentius quam ipse qui clericus erat in monachos exerceret ultionem. Qui nimium vehemens et ultra modum infestus, ibi tantum erga illos innocens orat, ubi nullo nocere ingenio poterat. Tandem post multa jurgia plurimaque litigia, post multas audientias initas et prae partium certamine non determinatas, condicto apud Firmitatem Nerberti placito, post causae suae recitationem, cartam monachi de libertate feminae protulerunt. Et quoniam neque lex neque consuetudo erat eis belli faciendi, hominem quendam suum tradiderunt, qui calidi ferri judicio cartam probaret esse veridicam. Tunc illi rectum quod impugnabant sero licet recognoscentes, justitiae cesserunt, suoque auctoramento cartam firmantes, manuum quoque tactu corroboraraverunt. Verum ne calumniae suae fructu penitus privarentur, XVIcim denariorum libras a monachis acceperunt. Quas illi inquietudine carere volentes, secundum apostoli dictum, redimentes tempus quoniam dies mali sunt, dare non renuerunt. Ad recidenda vero in posterum omnia succidivae calumniae pullula mina, haec quoque praeter priorum cartam facta est notitia similiter ut illa ab his omnibus firmata, quorum infra cum testibus qui affuerunt, scripta sunt nomina. S. Rotberti de Villenolio. S. Guillelmi clerici, filii Herbaldi. S. Guillelmi filii Ernaldi de Monte Forti, nepotis Guillelmi clerici. S. Landrici Balbi. S. Hildeburgis uxoris ejus, sororis Guillelmi. S. Berladii filii ejus, nepotis Guillelmi clerici. S. Adelaidis filiae Hildeburgis et Landrici. S. Archembaldi fratris Landrici. S. Girardi filii Herberti. S. Hernaldi filii Hugonis Balbi. S. Heinrici fratris ejus. S. Guarnerii de Viridiario. S. Sanzonis senescalci. S. Ansaldi Normandi. S. Hervei filii Tetbaldi. S. Rotgerii filii Gauscelini Longi. S. Richardi fratris Hadebrandi. S. Hadebrandi filii ejus. S. Teoderici filii Rainardi. S. Andraldi monachi. S. Rodulphi monachi. S. Gualonis monachi prioris. S. Hademari monachi. S. Genzonis monachi. S. Gaufredi de Virsone monachi.

De famulis: S. Fulcodii presbiteri. S. Raimbaldi de Campo Martis. S. Girbaldi. S. Frotgerii. S. Constantii. S. Maurini. S. Galterii.