Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 16

None
Datierung: 1050-1070

LANDRICI COMPARATIO.

Notum esse volumus cunctis Sanctae Dei summi Ecclesiae fidelibus, quod abbas Sigo cuncta quoque pii Florencii confessoris congregatio, comparavimus unum servum sexaginta solidos, nomine Landricum, filium Dominici, de Gaufrido filio Huberti Cuza Denarii de Lingeacis, et omnem filiorum suorum filiarumque procreationem, videlicet ejus universum semen; et dedimus illi supradicto Waufrido partem beneficii nostri atque societatem nostram. Si quis vero heredum suorum aut alicujus intromissa persona noticiae huic calumniam intulerit, mille solidos componat et quod repetit non vindicet. Subnotavimus auctorum nomina. Signum domni Sigonis abbatis. S. Herberti de Sancto Michaele. S. Welduini Crassi. S. Walterii fratris sui. S. domni Eudonis monachi qui liberavit denarios. S. Advis sororis ejus Waufridi.