Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 15

None
Datierung: 1050-1084

NOTITIA DE VINEIS RANDENI.

Homo quidam de Vindocino, Randenus nomine, dimisit nobis moriens, in loco supra Vindocinum qui Villa Domini appellatur, duos arpennos vineae Morenam et Mixtitiam nuncupatos; hos Ingelbaudus Brito de Vindocino abstulit nobis, cum jam homo obisset, dicens eum servum suum fuisse. Cui, et si carta contradiceret defuncti, nos tamen concordare potius cum injustissimo pervasore quam placitare elegimus, unde tam illi quam et uxori ejus Hildegardi quatuor denariorum libras et decem solidos donavimus, filiis quoque eorum primogenito, nomine Vulgrino, quinque solidos, Fulcherio et Paganello tres denarios singulis; Hugo nihil inde accipiens venditionem parentum gratis auctorisavit. Ex quibus Ingelbaldus et Hugo ad nos in capitulum nostrum venerunt donumque ibi fecerunt de vineis, ac super altare aecclesiae nostrae reportaverunt. Quatuor reliqui auctorisaverunt hoc apud Vindocinum, divisis in membrana qui utrique auctoramento interfuerunt. Testes de auctoramento Ingelbaudi et Hugonis: Wismandus de Super Bolon, Fulcradus filius Gauscelini, Gausfredus frater ejus, Gundacrius Bastardus; de nostris: Ulricus Perdriellus, Frodo medicus, Robertus hospitalarius, Giraldus Mucellus, Bernardus coquus, Nihardus, Constantius, Ursio, Odo, quoci. De auctoramento Hildegardis, Vulgrini, Fulcherii et Paganelli: Wismandus de super Bolon, Fulbertus thelonearius, Landricus cellararius noster de Vindocino, Havisus telemerarius His ita peractis, Odo Rufus, in cujus terra vineae saepedictae consistunt, dicens eas emptas a nobis venditiones inde XV solidos requisivit, quos sibi paciscentibus nobis negavit se pro his vineas nobis, nisi sub vicario auctorisare, et quo scilicet superstite quietas eas haberemus, defuncto autem, aut ab Odone aut ab herede suo, relevaremus; verum hoc cum injustissimum appareret, homini tamen satisfecimus, donantes illi decem solidos super prefatos XV. Atque ita vincas nobis in perpetuum auctorisavit in curia Hervei de Lavarzino. Testibus istis: Herveo de Lavarzino, Avelina uxore illius, Matheo de Monte Aureo, Drogone fratre ejus, Gauscelino monacho nostro de Buziaco tunc temporis preposito, per cujus manum facta fuerunt haec omnia, et primoribus de Lavarzino omnibus qui tunc curiae inerant.