Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 16

None
Datierung: 1061

DE JOHANNE PISCATORE DE FONTE CARO.

Nosso debebitis, si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti Martini, Gaufredum comitem, Fulconis Andecavensis quondam comitis ex filia, et Gaufredi filii ejus ex sorore, nepotem, cum post eundem Gaufredum Andecavensem ac Turonensem obtineret pariter comitatum, donasse Sancto Martino et nobis, sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, anno ab incarnatione Domini Mo LXo Io, colibertum quendam nomine Johannem, arte piscatorem, apud Fontem Garum commanentem, cum uxore scilicet ipsius et filius ac filiorum filiis, quotacunque deinceps generationum successione futuris. Testibus istis: Gaufredo de Pruiliaco thesaurario Sancti Martini, Rotberto Burgundione, Lisoio de Calvo Monte, Gauslino de Cainone, Johanne de Cainone, Alberto preposito. Post haec compertum est uxorem illam Johannis, colibertam esse Ermentrudis cujusdam, uxoris quondam Rainaldi de Rupibus; egimus ergo cum ista et cum ejus filio nomine item Rainaldo, atque ab ambobus obtinuimus, ut feminam illam nomine Ansbergam, cum toto in perpetuum fructu illius, Sancto Martino nobisque donarent. Testibus item istis; de hominibus ipsius Rainaldi filii Ermentrudis: Frotgerio de Ambaziaco, Ingelrico de Monte Trichardi, Girardo de Berniciaco. Signum Gaufredi comitis. De hominibus Rodulfi vicecomitis Cenomannensis, nam et hii presentes aderant: Guarino Francisco, Guarino vicario, Tetbaldo Rege, Rotberto Francisco, Girardo homine vicecomitis, Giraldo manante. De hominibus Sancti Martini: Rainaldo Turonensi et coquo, Gaufredo carpentario, Fulberto campione, Durando coquo, Nihardo coquo, Ursione, Otgerio de elemosina, Guidone filio Aremberti carpentarii.