Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 17

None
Datierung: 1032-1064

NOTITIA DE GRANETO SERVO EFFECTO.

Notum sit universis successoribus nostris quod famulus quidam Guitbertus, Granetus cognomine, libero genere ortus, cum nichil carius haberet quod omnipotenti Deo potuisset offerre, semetipsum pro ejus amore Sancto Martino Majoris Monasterii, in domni Alberti abbatis presentia, tradidit in servum; ea videlicet ratione, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, omnibus vitae suae, abbati Majoris Monasterii et fratribus ejusdem loci, servili conditione serviat. Et ut haec traditio certior et evidentior appareret, pro recognitione servi IIIIor denarios super capud proprium ponens, semetipsum omnipotenti Deo taliter obtulit. Nomina vero testium qui haec videntes affuerunt, subter inserta sunt. Ebrulfus cellararius. Michael Rufus. Constantius Chainno. Constantius Tailla Fer. Nihardus coquus. Gualterius pistor. Herveus coquus. Fulcodius prior, qui eum recepit in servum. Berengerius cellararius. Tetbaldus cellararius. Gausbertus cartularius.