Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 15

None
Datierung: 1032-1052

DE COMMUTATIONE DUORUM SERVORUM FACTA CUM CANONICIS SANCTI MAURICII.

Rerum gestarum noticiam edax solet oblivio consumere, et temporibus futuris preteritorum obducere facta; proinde, ne apud posteros priorum paenitus acta depereant, fugax rerum memoria litterarum vinculis est religanda, et ne vetustate notio obsolescat, quod tempore elabitur scripto retinendum. Nota sit igitur universis veri Dei cultoribus, convenientia quae facta est inter canonicos Sancti Mauricii et monachos Sancti Martini Majoris Monasterii, de commutatione duorum servorum quos sibi invicem alterum pro altero commutarunt. Traditus est itaque Hubertus filius Rotberti de Berge qui erat servus Sancti Mauricii, in jus et dominium perpetuum Sancti Martini Majoris Monasterii et monachorum ejusdem loci, a parte canonicorum; et itidem collatus est Letardus filius Alfredi, qui erat servus Sancti Martini, in jus et dominium perpetuum Sancti Mauricii canonicorumque ipsius loci, a parte monachorum. Haec autem ut convenientia rata et stabilis firmaque permaneat, assensu et auctoramento facta est domni archipraesulis Arnulfi Turonorum et domni abbatis Alberti, qui Majori praeerat Monasterio. Et quamvis tam publice res acta sit ut testium astipulatione non egeat, ne sua tamen cartula lege privetur, et testium nuditate perdat apud posteros auctoritatem, aliqui eorum qui interfuerunt, firmitatis gratia subsignentur. Herveus decanus. Albericus praecentor. Gualterius filius Johannis. Radulfus. Fredericus. Richardus archipresbiter. Lambertus. Cleopas. Gualo prior Sancti Martini. Agilo monachus. Richardus major Sancti Martini. Gualterius Quacetus.