Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 14

None
Datierung: 1050-1060

NOTITIA DE XXXta TERRE ARPENNIS IN VINDOCINENSI SITIS, QUOS EMIT DOMNUS GERMUNDUS DE GIRBERGA FEMINA ULRICI.

Notum fieri volumus et presentibus et posteris nostris loci hujus Sancti Martini Majoris Monasterii habitatoribus, domnum Germundum quendam fratrem nostrum, a quadam femina, Girberga nomine, Ulrici Burgundionis jam tunc forte defuncti uxore, XXXta agripennos emississe, quorum trigesimus, cum dimidia fere vigesimi noni parte uvae ferens, reliquum vero, aratri patiens. Territorium ubi hec terra est Vindocinense, locus inter villam quae Curtiras vocatur et villam Cattinam situs, terra editior, et si illinc ubi ecclesia Sancti Medardi que in predicta villa, que Curtiras dicitur sita est, steteris, ab aquilonali parte, utrumque enim ad situm pertinere dicitur. Que videlicet ecclesia et ab eadem terra sagitte unius emissione et a castro Vindocino unum fere videtur miliarium distare. Haec terra ab omni prorsus redibitionis consuetudine fit extorris tantum census illius duo scilicet solidi et octo denarii, in festivitate sancti Mauricii, quae in autumno celebratur, persolvatur quotannis terre quas circa se habet quibus et conjungitur per continuationem et disjungitur per juris proprietatem cum ipsa nostra; ille vero diversorum sint hominum sunt, hee ab oriente et a septentrione, terram habet Archembaldi prepositi, a meridie terram Hamelini filii Gualterii, ab occidente terram Gausfredi, Panis Ante Aquam cognominati; precium ipsius libre IIIIor denariorum extiterunt. Hildebertus quidam frater erat femine, cognomento Boguerellus, ceperat calumniari, sed sex ei a nobis solidis datis facte adquievit venditioni, consentientibus quoque duobus filiolis suis, Mainardo et Herveo; quibus singulis singulos pro recognitione domnus Germundus denarios dedit. Ipsius terre vendas sex solidos et VIII denarios Archembaldus prepositus recepit; cui etiam dedit domnus ipse Germundus V solidos pro auctoramento, quia ad fevum ejus jam sepe dicta terra pertinebat, et porcam unam, uxori quoque sue Petronille ovem unam. Comites quoque quorum ancilla femina superius nominata erat, Gausfredus Andegavensium et Fulco Vindocinensium, prior modium annone unum, alter vero tantundem et dimidium, pro auctoramento acceperunt. Sic supradicta terra, omnibus obstructis calumniis, in dominium nostrum non jam suos commutatura dominos concessit. Testes auctoramenti comitum, sunt hic: Durandus vicarius comiti Gausfredo, Salomon vicarius comitis Fulconis, Benedictus cellararius, Tescelinus subvicarius, Ingelbaldus Brito, Gauscelinus Buellus; venditionis testes hic: Fulco comes, Achembaldus prepositus, Gauscelinus Buellus, Odo secretarius, Fulcherius de Turri, Guismandus famulus, Gallerius Canardus, Otbertus filius Sivuini, Constantinus canonicus.