Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 14

None
Datierung: 1032-1060

DE GUITBERTO SERVO, QUEM DEDIT AIRARDUS PREPOSITUS SANCTO MARTINO.

Notum sit vobis, successores nostri, quod Airardus praepositus dedit Sancto Martino et nobis servis suis, pro redemptione animae suae, quendam servum suum Guitbertum nomine, nepotem Engelardi cognomento Mesplenerii; ea scilicet ratione illum suae subtrahens ditioni et nostrae subiciens servituti, ut non solum ipse, verum etiam omnis si qua nata ex eo vel nascitura est progenies, omnibus quos vixerit diebus, abbati qui huic Majori pro tempore praeerit Monasterio, et fratribus loci istius, servili conditione famuletur. Factum autem hoc esse constat, assensu et voluntate Hersendis uxoris ejusdem Airardi; Stephano filio ejus pari devotione suum prebente favorem, pro eo quod in elemosinae fructum a patre meruit recipi. Gaufredus quoque comes, ex cujus beneficio in jus hujus nostri datoris cesserat servus iste, a domno abbate Alberto deprecatus, hoc idem sua confirmavit auctoritate. Unde sunt testes: Hilduinus prepositus; Durandus Corsonus; Gaufredus Reundinus, qui tunc cum multis aliis eidem comiti assistebant. Testes vero alii qui huic dono interfuerunt, sunt hii: Engelardus Mesplenerius, Girardus filius Frotmundi, Girardus de Salice, Fulco prior, Aimericus monachus, Gaulterius monachus.