Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 13

None
Datierung: 1050-1064

NOTITIA DE CONVENIENTIA HAMELINI CLERICI.

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti Martini, Hamelinum clericum de Vindocino, fratrem Huberti filii Avisgaldi, cum auctorizasset nobis, XX solidis acceptis, terram de Semitario quam idem frater suus vendiderat nobis, illo tamen postea mortuo, de eadem rursus emovisse calumniam. Qua de re istum tandem cum illo fecimus finem. In nostrum capitulum venit, benefacti nostri participationem accepit, et sponsionem quod annis singulis dum viveret ipse solus, non autem post cum quisquam heres illius, unum modium frumenti, alterum segalae, tercium avenae a nobis acciperet, et ad monachatum susciperetur cum his que haberet si quando petisset; atque ita ex integro nobis ipse guerpivit quicquid omnino jure ullo reclamare poterat, non solum in ea terre parte quam suus frater vendiderat, sed etiam in tota illa terra de Semitario sive de Monte Hidulfi, sicut habetur inter Glandessam et Gubernessam, et a fonte de Fago usque ad fontem Ventalem, prout determinatur in cartis de ejus redditione a Gaufredo comite facta conscriptis. Duos quoque colibertos, Galdricum et Aufredum vocatos, a supradicto suo fratre dudum emptos, ita nobis auctorizavit ut, X tamen pro hoc solidos ab ipsis, V scilicet acceptaret a singulis. Postremo omnia quae haberet quandocumquc obisset, post se nobis habenda donavit, et de universis que dicta sunt donum fecit Sancto Martino domnoque abbati nostro, id tempus, Alberto et nobis, idque super altare ecclesie nostro posuit. Huc usque inierim geste rei testibus istis: Gausfredo campione, Giraldo buccario de Turonis, Alerio homine ejus, Giraldo coco, Ursione coco, Bernardo coco, Ingelrico sartore, Rotberto hospitalario, Tetbaldo majore, Johanne converso, Rodulfo de Balgiaco, Warnaldo tanatore, Johanne filio Benedicti, Hilduino filio Durandi, Ingelberto filio Richardi. Post hec autem in curia Fulconis Vindocinensis comitis, totam suam nobiscum conventionem publice propalatam plurimi audierunt, ex quibus pauci subter ascripti sunt. Fulco comes. Hamelinus filius Hamelini. Rainardus de Ruga Vassalorum. Hugo filius Teodelini. Vuarinus frater ejus. Rainardus de Ferraria. Fulbertus filius Petri. Raherius prepositus Sancti Georgii. Gausfredus Punge Follem. Salomo vicarius. Tetbaldus filius Letterii, Godefredus fratrer Antelmi.