Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 12

None
Datierung: 1050-1060

NOTITIA DE TRIBUS QUARTERIIS TERRE ARCHEMBALDI PREPOSITI VINDOCINENSIS.

Notum fiat omnibus Christianis et maxime successoribus nostris, quod Archembaldus, prepositus de castro Vindocino, dedit Sancto Martino Majoris Monasterii tria quarteria terrae, ad Sanctum Medardum juxta ortum. Solvit autem illa pars terrae IIIIor denarios de censu, ad missam sancti Mauricii. Hujus rei testes hi sunt: Germundus monachus, Rotbertus monachus, Otbertus filius Sevuini, Hugo Chadebertus, Landricus homo Archembaldi, Godefredus consanguinerius Ternerii, Haimo mediator, Hermoinus mediator, Guismandus homo Sancti Martini, Giroardus servus Sancti Martini.