Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 11

None
Datierung: 1046-1048

CARTA DE COLIBERTIS DE CASSINIACO, QUOS DEDIT GIRARDUS BORRELLUS SANCTO PETRO.

Fidelibus christiane fidei cultoribus maximeque istius loci habitatoribus, videlicet presentibus atque per succedencia tempora succedentibus, notum fore cupimus, que calamo docta manus inserere studuit in hujus paginule lineis plenius. Illis itaque in temporibus quibus domnus abbas Teudo ecclesiae regimen tenebat Burgulensium, accidit ut quidam puer, militum filius, Girardus, cognomento Borrellus, ex alta nobilium genere descendens procerum, karissimorum orbaretur solamine genitorum, ac sicut mos est puerorum horfanorum, si suffragium deffuerit amicorum, in ipso exordio suae puericiae privatus est honore suorum carorum. Quod videns predictus abbas Teudo, ut erat plenus visceribus misericordiae, benignissime eum in sua tuicione suscepit, nutrivit et custodivit quousque ad juvenilem aetatem pervenerit. Ipse vero per annorum curricula crescens, ut pervenit ad juventutis robur, inde ad supremum transvectus est honoris apicem; qui, non immemor beneficii prefati abbatis T. dedit jure perpetuo, Deo et sancto Petro, quandam ancillam nomine Guitburgem filiosque ipsius, cum quondam conliberto Aymerico de Cassanico. Accidit autem post mortem prescripti militis, ut filii ipsius calumniam inferrent prenotatis servulis: haec cernens abbas Johannes, qui sub ipso jam tempore loci Burguliensis curam gerebat, statuit placitum cum eis in conspectu principis senioris Ingelgerii, qui vocitatur Adidos, qui patri ipsorum ipsos conlibertos contulerat jure militari; denique tandem abbatis Johannis allocutione deliniti, solidius stabilire studuerunt donum sui patris, annuente Ingelgerio, pro salute suarum animarum, scilicet Archembaldus et frater ejus Girardus, et Amabilis uxor ejusdem Archembaldi, accepto munero quinquaginta solidorum. Haec vero cartula tali firmacione munita est, ut nullus ex origine ejusdem Archembaldi amplius hoc audeat repetere. Si quis ergo hanc firmationem dissipare cupiverit, maledictionem Judae proditoris sine fine percipiat et in lacu inferioris inferni cum ipso Juda permaneat, nisi resipiscens, hoc quod firmatum est, ipse firmaverit. Arnen.

S. Ingelgerii Adidos. signum Archembaldi. S. Girardi fratris ejus. S. Amabilis uxoris Archembaldi. S. Alonis Silvani. S. Galterii Tizonis et filii ejus Frederici. S. Johannis de Sancto Hilario. S. Rudulfi archipresbiteri. S. Hyldegarii canonici. S. Rudulfi filii Goszelini Malum Minantis. Inhielgerius. S. Goszelini Brillo. S. Viviani. S. Roberti vicarii. S. Hucberti de Banaias.