Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 8

None
Datierung: 1040-1041

PRAECEPTUM DE ECCLESIA SANCTI ILARII, QUAM DEDIT MAJORIS MONASTERII MONACHIS GUANILO THESAURARIUS SANCTI MARTINI.

Quoniam fidelis omnis alteram post istam non dubitat esse vitam, et post mortem, vel tormenta vel gloriam, malos vel bonos, pro suis meritis singulos praemia nacituros, nemo se temporalibus penitus dare debet, sed quae possit in futuro invenire, in presenti saeculo praevidere, et ea praemittere vivus, quae valeat recipere defunctus. Quibus igitur terrenas opes largitus est Deus, largiantur ex eis et ipsi pauperibus ut, et peccata quae propter eas congerendas admiserunt, redimant, et insuper mercedem sibi perennem conquirant. Proinde ego Guanilo, thesaurarius Sancti Martini, concedo fratribus qui in Majori Monasterio Deo et Sancto Martino deserviunt, ecclesiam juxta Montiniacum castrum meum sitam, in honore sancti Hilarii constructam, cum decima, offerenda et quiquid pertinet ad illam. Addo etiam de alodo, quod ad ipsam pertinet ecclesiam, terram ad duodecim carrucas sufficientem et aquam nomine Heram. Ad praesens autem, in mea videlicet vita, medietatem omnimodam redhibitionis mihi retineo, medietatem alteram Sancto possidente Martino, et post decessum meum omnia pariter quiete et libere possessuro, ea convenientia ut, neque ego, neque aliquis meorum, ullam ex hac die in ecclesia illa vel terra habeamus dominationem, vel consuetudinem; in tantum ut nec illius partis quam mihi retinui aliquid, vel per me, vel per meum hominem, accipiam, sed in potestate monachorum sit, ut ipsi et suam sibi partem retineant et meam mihi reddant. Unum quoque servum, nomine Guarinum, in eadem terra manentem eis tribuo, et de meo jure in eorum dominium transfero. Hoc autem facio, pro anima Ratherii de Montiniaco et Hugonis filii ejus, mea quoque anima parentumque meorum. Quod donum ut firmius esset majoremque auctoritatem obtineret, dominus meus rex Francorum, Henricus nomine, hoc annuit et Tetbaldus comes, necnon et comes Gauffredus quos, pro eo quod hoc auctorisaverunt et cartam hanc firmaverunt, eleemosinae participes facio, et ut fieri mereantur exoro. Illi quoque qui de mea parentela superstites sunt libenter assensi sunt, videlicet: Nihardus de Monte Aureo nepos meus, sed et alius nepos meus, Guanilo nomine, filius Gauscelini, nec non et alii duo nepotes mei Cleopas et Guanilo filii Malranni de Castro Noiastro, cum sorore ipsorum, nomine Hersindi, uxore Adelardi Barduni.

Henricus rex hoc praeceptum firmavit coram his testibus: Guidone comite Suessionis, Hugone vice-comite Milidunensis, Guascelino de Calniaco, Widone de Petraforti, Hugone filio Milonis de Monte Lehirico, Tetbaldo milite de Monte Morentiaco, Guillelmo de Guinetis Castro, Hugone pincerna regis, Guiscelini capellano.

Signum Henrici regis.

S. Tetbaldi comitis. S. Ivonis de Curbavilla. S. Anscoldi de Firmitate. S. Rodulfi filii Ivonis de Curbavilla. S. Hugonis vicedomini de Carnoto. S. Engenulfi de Provinis. S. Ivonis filii Ivonis comitis de Bello Monte. S. Hervei Corvesini.

Signum Guanilonis thesaurarii. S. Eucherii filii Nivelonis. S. Gradulfi de Villena. S. Guarnerii Oculi Canis. S. Simonis filii Alberici. S. Fulcardi de Arrou. S. Odonis de Fonte. S. Galterii filii Gradulfi Bastardi. S. Galterii filii Arnulfi de Vado. S. Gualterii filii Hugonis. S. Huberti servientis. S. Morandi famuli. S. Gaufredi famuli. S. Johannis conversi. S. Girberti majoris. S. Fulcradi. S. Rodulfi monachi. S. Gauterii monachi. S. Fulcherii monachi.

S. Rainaldi de Spieriis. S. Adeladis uxoris ejus. S. Ebrardi filii ejus. S. Raherii filii ejus.

Testes auctoramenti Adeladis sunt hi: Theodelinus filius Airardi, Ascelinus, Hamelinus Bigotus, Frodelinus filius Tedmari, Galterius de Castro Buslo, Guerricus filius ejus, Gaufredus frater ejus, Odo filius Gundreae, Rotlandus de Coldrei, Telaldus de Orgeria, Odo Hureldus, Bernardus filius Alberti,

Otbertus canonicus Sanctae Mariae, Genzo monachus.

S. Huberti Mordentis. S. Rensuisae uxoris ejus. S. Raherii filii ejusdem Rensuisae. S. Nazariae. S. Avelinae. S. Mascelinae. S. Hersendis, filiarum utrorumque.