Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 9

None
Datierung: 1040-1075

NOTITIA DE GUISMANDO ET FILIO EJUS, QUOS DEDIT GAUSCELINUS BODELLUS SANCTO MARTINO.

Notum fieri volumus nostris successoribus quod miles quidam de castro Vindocino, nomine Gauscelinus, cognomento Bodellus, dedit Sancto Martino Majoris Monasterii colibertum quemdam, nomine Guismandum, cum parvulo ejus filio, David nominato, et omni deinceps posteritatis sue fructu, acceptis, una quidem vice XXXta solidis, altera vero, quinque. Sed et Rotgerius cognomino Piperatura, cui Gauscelinus ipsum Guismandum dederat, XXXta solidorum interveniente precio, auctorizavit cum Sancto Martino. Adeladis quoque uxor Gauscelini annuit, et Chotardus filius Gauscelini; sed de alia uxore qui, sex ob hoc denarios accepit, et Lisiva filia Adeladis que etiam tres propter hoc auctoramentum nummos habuit. Comes autem Gaufredus, de cujus illum fevo colibertum tenebat Gauscelinus, gratis huic dono pro liberalitate solita favit et cartam hanc, que de hac re scripta est, coram curie sue frequentia firmavit, et manus proprie caractere signando corroboravit. Testes omnium que hic dicta sunt notitie huic subscripti sunt.

Constantinus canonicus Sancti Georgii, Gandelbertus de Solomis, Drogo frater supradicti Constantini, Hamelinus frater ejus clericus, David vicarius, Fulbertus telonearius, Rainaldus Madalgius, Fulcradus Clavus Mortalis, Andreas prepositus, Albertus talemerarius, Odolinus homo David vicarii, Fulcherius frater ipsius Guismandi.

Postea Elias frater Chotardi calumniatus est eundem servum, et habuit cum eo de hac re placitum domnus Odo prior noster apud Vindocinum, in curia comitis Guidonis, ibique calumnia illius injusta judicata est; sed nos amantes omnia facere in pace, et quia firmiora sunt ea quae ex voluntate fiunt, dedimus ei X solidos ut calumniam illam gratanter dimitteret, quod et fecit. Testibus istis: Guidone comite, Ingelbaldo Britone, Vulgrino filio ejus, Odone Rufo, Fulcherio de Turre, Drogone de Monte Aureo, Tetbaldo filio Leterii, Rainaldo de Vico Vassalorum, Landrico, Giraldo Muciolo, Benedicto Blanchardo, Rotgerio filioque ejus Hainrico, Hildrado.