Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 7

None
Datierung: Circa 1040

NOTITIA DE ASCELINO OHELMI FILIO.

Quia Ohelmus pater Ascelini adversus suos dominos, videlicet abbatem Sancti Martini et alios monachos, insidiosus ac rebellis semper extiterit, filiusque Ascelinus nil a pessimis patris moribus recesserit, ideo visum est nobis utile sic notatis convenientiis alligare, ut quicquid de reliquo in suos dominos machinari voluerit, his convictus teneatur. Timemus enim ne cum hinc retro in nos duris ac importunis moribus extiterit, nunc maxime per parentes et amicos ejus uxoris quam ad presens accipere deliberat, vires duritiae suae aexcrescant et pejor deveniat. Quapropter, quicquid de convenientiis quae in presenti carta subter notatae sunt transgressus fuerit, aut si quid forte aliud nobis deliquerit, denominati fidejussores emendent, id est: Adimarus, Raimbaldus, Andreas, Otgerius, Vitalis, Guillelmus, Rainerius, Rainfredus, Lambertus, Bernardus, Gauzlinus. Si quid ego parentes feminae Ascelini in Sancti Martini monachos deliquerint, ipso exortante ac stimulante vel consentiente, ab ipso requiratur. Si vero femina Ascelini libera cum filiis vel filiabus esse voluerit, nullam partem ex his quae juris sui sint, tam in terris quam vineis vel rebus mobilibus sive aedificiis, reclamet. Si autem aliquis eorum filius aut filia, quae sui patris juris sunt habere voluerit, remaneat servus sicut pater ejus cum matre et reliquis fratribus aut sororibus; non enim unum sine aliis, aut patri succedere, aut liberum esse permittimus. Volumus etiam pro beneficio quod d Sancto Martino tenet, ne sicut hactenus fuit negligens existat, sed ubi ab abbate aut monacho ibi preposito summonitus fuerit, paratus de servitio in quantum poterit fideliter inveniatur; et nulli saecularium adjungat se qui cum contra monachos teneat, vel superbire faciat. Monachos vero, vel caeteros Sancti Martini homines, nullo malo ingenio circumveniat vel decipiat, aut apud potentiores accuset. Deinde ex his omnibus, quae in terra Sancti Martini possidet, nil vendat aut destruat, ut pro his, sub alterius potestate, sibi aut filiis suis, aliud aliquid emat aut aedificet, per quod illa deserta aut neglecta remaneant. De furnili quoque, notum fieri volumus, quod post mortem ipsius in jus Sancti Martini proprium transeat, etiam si reliqua quae ipsius Ascelini sunt filii ejus servi facti cum matre sua possideant. Nam sicut jam dictum est, si libera mulier cum prole esse voluerit, nichil penitus quae conjugis ipsius fuerit auferre licebit, preter dotem qui tribus arpennis vinearum constat. Rus enim de terra Sancti Martini in dote scribi non permittimus.