Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 6

None
Datierung: 1032-1084

NOTITIA DE STEPHANO CAMBACANIS DE FERRARIA.

Notum sit omnibus quod Stephanus Gambacanis de Ferraria accepit in conjugio ancillam Santi Martini, per quam et ipse servus est. Sed cum illa mortua esset et accepisset conjugem aliam mulierem liberam, abnegavit se esse servum Sancti Martini et de hoc arramivit bellum contra nos. Intra terminum autem quo bellum fieri debebat, recognovit se male egisse, venit in capitulum Majoris Monasterii et dedit recognitionem suam; scilicet secundum consuetudinem imposuit super caput suum IIIIor denarios, et per illos tradidit se Sancto Martino et monachis ejus, videntibus istis: Constantio Brientio de Ferraria, Giraldo coco, Bernardo coco, Odone cellarario, Oggerio de elemosina.