Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 5

None
Datierung: 1032-1084

DE RAINALDO BELINO DONATO NOBIS A HUGONE PRESIDE.

In nomine regis aeterni, ego Hugo Preses Sancto Martino de Majori manasterio, Raginaldum Belinum quendam meum colibertum, pro redemptione animae patris mei Archembaldi dono, atque mulierem ejus Milesendam, quam calumniaveram, liberam esse concedo, fructusque eorum, necnum et dimidium arpennum vineae quod eorum erat; atque per Herbertum Bucellum feci donum poni super altare sancti Medardi, Agnete conjuge mea annuente, et hoc confirmatum est in domo sancti Martini Vindocino, coram Jarnegode monacho et Vitali.

S. Guillelmi Buclari. S. Guillelmi de Villa Senatoris. S. Hugonis Pulli. S. Gosmeri cellararii. S. Rotberti de Sancto Medardo. S. Gausfredi de Sancto Amando. S. Vilerii de Lavarzino. S. Benedicti de Spinochis. S. Gaulterii de Beziaco. S. Fulconis de Navolio. S. Bernardi clerici. S. Landrici Gosmeri filii. S. Hervei fratris sui. S. Guismandi de Sancto Medardo. S. Yvonis. S. Ingelbaldi filii Hermoini. S. Hildegarii Diaboli. S. Raginaldi Balcenni. — Qui hanc cartam calumniare voluerit, centum auri libras persolvat.