Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 6

None
Datierung: 1064-1084

DE ARNULFO GAZELLO.

Servus quidam de familia nostra, nomino Arnulfus, Gazellus cognomine, fequoddam forisfactum Teduino de Rupibus: propter quod, idem servus cum non haberet unde illud posset emendare, traditus est ei loco emendationis, ita ut nichil ad nos ultra pertineret, quicquid de eo faceret Teduinus. Postea cum jam aliquot annis egisset in servicio ejus, interpellavit Teduinum domnus Odo prior, qui fuit prepositus de Chamartio, de servo illo, et precatus est eum, ut redderet Sancto Martino hominem suum. Cujus precibus adquiescens Teduinus, promisit se facere quod petebatur, ita tamen ut servus daret ei non tam pro redemptione quam pro bona voluntate XV solidos. Quibus datis, guerpivit eum Teduinus Sancto Martino solutum et quietum, sicut fuerat ante unum diem quam ei traderetur. Audientibus et videntibus istis: Alcherio de Rupibus, Odone homine ejus, Bernardo majore, Odone coquo, Johanne converso, Ermenfredo de Columbariis.