Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 7

None
Datierung: 1032-1064

DE ARCHENBALDO VACHERIO.

Notum sit omnibus christicolis et maximo successoribus nostris quod Gaufredus de Trevis donavit Sancto Martino quendam collibertum nomine Archenbaldum vacherium. Hunc Heinricus, presbiter de Vindocino, graviter calumniabatur, quia eum de jam dicto Gaufredo in fevo tenebat, sed quia centum solidos pro quodam forisfacto Sancto Martino debebat, ad talem concordiam venit, ut ei domnus abba C solidos dimitteret, et ipse collibertum Sancto Martino perenniter auctorizaret, cum alia coliberta, nomine.... uxore Alargii famuli, acceptis insuper tribus libris denariorum. Odo etiam decanus frater ejus haec auctorizavit, et filii ejus Guarinus et Ulricus clericus. Testes qui haec viderunt vel audierunt, hi sunt: Hubertus presbiter, Otbertus senior, Ansegisus, Herveus, Otbertus juvenior, Archembaldus pistor, Giraldus gener Liggerii.