Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 5

None
Datierung: 1064-1084

DE DECEM SERVIS, QUOS DEDIT SEU VENDIDIT NOBIS AINARDUS DE SANCTA MAURA, HABITANTES APUD LORATORIUM.

Notum sit fratribus nostris scilicet monachis Majoris Monasterii quod Ainardus de Sancta Maura venit in capitulum nostrum, et dedit Sancto Martino et nobis X servos, inter viros et feminas habitantes apud Loratorium, quos tenebat de Haimerico de Fagia. Quos quamvis non haberet ex hereditate, nec quisquam parentum suorum jus in eis posset reclamare, promisit tamen quod faceret hoc concedere quoscunquo oporteret, et quod acquietaret eos nobis contra omnes calumnias. Ibi autem habebat quendam nepotem, qui sicut ipse dicebatur Ainardus, qui hoc ibidem concessit. Cumque accepisset beneficium cum illo, tradidit domno abbati Bartholomeo per manum unum de predictis servis, nomine Bernardum, qui solus tunc presens erat, et per illum reliquos. Hujus rei testes: Guarinus filius Raimbaldi, Archembaldus cellararius, Gualterius filius Gualcherii, Gaufredus corvesarius, Otgerius carpentarius, Josbertus coquus, Hilduinus filius Durandi.