Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 4

None
Datierung: 1032-1064

NOTITIA DE TETBALDO FILIO LETERII ET HILDUINO SARTORE.

Nosse debetis, si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii sancti Martini, quod Tetbaldus quidam miles, filius Leterii, cum calumniaretur nobis velut ex jure suae uxoris nomine Aelie, decimam duarum terreo particularum, apud Brenerias sitarum, pertinentem ad ecclesiam Navolii, et unum servum nomine Hilduinum, asserens quod ista cum ecclesia a nobis non fuissent empta; huic tandem imposuimus calumnie finem, datis eidem solidis XXti. His enim acceptis, que calumniabatur perpetuo nobis deinceps quieta fore dimisit, favente supra nominata uxore sua et filiis ita nuncupatis: Arnulfo, Burchardo, et filiabus Aremburge atque Guitburge. Testibus istis: Odone Rufo domino ejus, qui etiam fidejussor fuit de faventia uxoris ispsius, Rotberto sartore, Hilduino sartore, Giraldo hospitalario, Gauslino forestario, Gualterio Esguaret, Guorino clerico de Semita, Fulcone monacho, Ascelino monacho, Aimerico cellarario, qui supradicto Tetbaldo nummos tradidit.