Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 4

None
Datierung: 1032-1061

DE RAHERIO ET FULCONE COLIBERTIS.

Nosse vos volumus, nostri successores, Bernardum Tironem de Rupibus colibertos duos Raherium et Fulconem fratrem ejus Sancto Martino pro anima sua dedisse; qui, ut qui sint noscantur, Gualterii et Garentrudis de Chesellis, quae est villa prope Tavennum, filii fuisse feruntur. Quapropter, solidos ei dedimus XXti, et filio ejus Gaufredo equum XV solidorum, pro eo quod patris donum libenter auctorizavit. Loonio quoquo militi, consanguineo thesaurizarii, de quo eos tenuerat in faevum, XXti alios dedimus solidos, ut et ipse in hoc favorem acomodaret suum. Herbertum autem generum Bernardi, qui eosdem colibertos ab eo sibi in dotem filiae ipsius datos fuisse asserebat, idem socer ejus Bernardus et Loonius Herberti dominus injusticiae convicerunt, et calumniam quam colibertis injecerat, falsam esse approbaverunt. Unde subscripti testes sunt in testimonium, qui placito interfuerunt, qui et hoc quoque testificantur, quod eos cum omni eorum fructu ditionis Sancti Martini hujusque Majoris Monasterii fore Bernardus et Gaufredus filius ejus atque Loonius, donum ex eis facientes, perpetuo auctorizaverunt. Guillelmus filius Archengerii. David major. Rainaldus de Subtus Scala. Herveus de Moneaco. Ebrulfus cellararius. Gunterius frater Bernerii Polzeti. Gualcherius presbiter. Gaiarinus clericus. Rainaldus filius Beliardis. Rainaldus Junetus. Gualterius pistor. Rainaldus coquus. Constantius Chainno. Gualterius coquus. Rotbertus de elemosina. Umbertus hospitalis. Isembardus filius Hervei. Belinus homo Bernardi Tironis. Johannes de Verno. Gaufredus coquus.