Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 3

None
Datierung: 1032-1064

NOTICIA DE MAINFREDO SALNARIO.

Sciatis hoc nostri successores, Mainfredum salnerium hoc modo in nostrum jus devenisse. Rainardus quidam, de villa quam Fulgerias dicunt, in Dunensi pago constituta, hujus Mainfredi fuerat dominus et ipse ejus fuit colibertus. Is ergo Rainardus hoc nostrum, orationis causa, Majus Monasterium adiens, pro eo quod societatem nostram in capitulo nostro accipere meruit, hunc colibertum pro animabus patris et matris suae, Bernardi scilicet et Engelreae atque sua, Sancto Martino hac ratione obtulit, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, abbati hujus loci debitum reddat obsequium et eorum subjaceat servituti; filium autem, Acfridum nomine, ex toto tunc nobis, in jus enim cesserat alterius, dare non potuit, sed quae sibi ex eo subpetebat partem condonans, modis omnibus pollicitus est se nos adjuvaturum, quatinus totus, sicut pater ejus, noster possit effici. Hujus rei firmitate XXV solidos ei dedimus, et Rotbertum fratrem ejus, pro eo quod hoc idem auctorizavit, in nostrum, cum eo pariter, beneficium suscepimus. Et ut haec donatio firma sit in perpetuum, Hildema uxor ejusdem Rainardi et Evelina soror ejus pari assensu firmaverunt. Testes autem qui ad hoc videndum fuerunt producti, nomina habent hujus modi: Arnulfus sartor, Hilduinus sartor, Gualterius Esquaret, Durandus Risellus, Bernardus Burellus, Frodo, Guarinus clericus, Gautfridus presbiter, Gualterius de Loratorio, Mainardus hospitalarius, Andraldus portarius, Drogo pellitarius, Rainaldus pellitarius de Cerniaco, Ebrulfus cellararius, Gualterius de Capella Guillelmi, Bernardus de Navoil.