Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 1

None
Datierung: 1032-1064

VILLAE BERFODII DONATIO.

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti Martini, Nivelonem filium Guarini Sine Barba, donasse pro sua ejusdemque patris sui Guarini ac matris Hersindis animabus, Sancto Martino et nobis, sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, quandam terram in Vindocinensi pago sitam, quae vulgo appellatur Villa Berfodii; donasse vero eam solidam et quietum cum omni integritate sui, cum consuetudinibus omnibus et aqua ad ipsam pertinente terram, et area unius molendini, et uno quoque coliberto Hildeberto nomine, cum toto ejus jam ex se nato vel nascituro fructu. Annuit ad hoc Ivo de Curba Villa, dominus ejus, cum liberis suis his nominibus: Girogio, Rudolfo, Ivono atque Hugone, de quo ipse Nivelo praedictam terram in fevum videbatur tenere. Guanilo quoque Thesaurarius de quo Ivo tenebat, et ipse nichilominus annuit. Tetbaldus comes horum omnium dominus, sua etiam auctoritate confirmavit. Istorum itaque ad quos pertinebat auctoramento fecit Nivelo, pro sua ut dictum est parentumque suorum animabus, donationem totius praescriptae terrae et consuetudinum ejus caeterarumve simul rerum, id est aquae, areae, molendini atque coliberti. Nos tamen ob istud, dedimus ei L dunenses solidos recompensandae karitatis, potius gratia quam precii. Unde ipse magis gratanter hoc donum fecit et terram ipsam, de suo jure in nostrum funditus transferens, possidendam nobis perpetuo et donavit et annuit. Cujus rei testes existunt: praefatus abbas noster, qui denominatos solidos, per Gualterium monachum ministrum suum, ipsi dari jussit, et hii qui tunc pariter aderant, tam de monachis quam de laicis: Guanilo nepos Guanilonis thesaurarii, Gausbertus camberlencus ejus, Petrus filius Gradulfi, Guido frater ejus, Gualterius de Villa Maior(um), Helgodus filius Arnulfi de Condei, Hubertus Loetius, Gonherius faber, Guarinus major de Sancto Ylario, Dacfredus famulus de Castro Duno, Gualterius presbiter de Cloia, Vitalis clericus, Guarinus clericus camberlencus domni abbatis, Hildebertus quocus, Frotgerius mariscalcus, Arnulfus monachus, Genzo monachus.