Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 127

None
Datierung: 1097 01 03

NOTITIA DE VITALI SERVO.

Noverint omnes quod Otbertus bergerius combussit quandam grangiam nostram, et cum non haberet unde emendationem ejus nobis persolveret, devenit ideo servus Beati Martini Majoris Monasterii atque noster, una cum Pletrude uxore sua, sicut in alia scriptum est carta. Cum ergo filium ejus Vitalem tunc puerum reclamaremus pro servo nostro, voluit mater ejus probare per calidi ferri juditium, illum id est Vitalem, antequam nostri fierent, jam natum esse; sed inde se recredidit, cum jam esset calefactum ferrum juditii. Non tamen adquievit idem Vitalis recognoscere se nostrum esse servum, sed tempore multo subterfugit nostrum dominium. Cum ergo diu hoc fecisset, tandem penituit, et veniens in capitulum nostrum, per IIIIor denarios super capud suum a se ipso positos recognovit nostrum se esse servum. Postea vero negavit, et inde fecit multas injurias nobis et rebus nostris. Tandem autem, anno dedicationis basile nostri monasterii ab Urbano papa facte, III nonas januarii rediit in capitulum nostrum et confessus est se pecasse, et sic iterum per IIIIor denarios a se capiti suo superpositos recognoscens esse se nostrum servum, filiumque suum quem solum tunc habebat similiter recognovit esse nostrum servum. Quod viderunt et audierunt: Sancelinus cellararius, Arnulfus cellararius, Lisiardus de Capella, Herveus de Monediaco, Rotbertus de Chimsiaco, Stephanus de Fontanis.