Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Charte-notice de l’accord passé entre Robert, prieur de Bellême, et Robert Mâchefer, pour liquidation de quelques dettes dues audit Mâchefer par la maison et l’église de Saint-Léonard de Bellême, moyennant concession audit Mâchefer de la moitié des grosses dîmes des églises du Pin, de Colonard et de Dancé, pendant sa vie seulement. [Union de Saint-Léonard et de Saint-Martin]

Quum generatio vadit et generatio advenit, solent que fuerunt nisi scripto retineantur multotiens oblivisci. Hujus rei gratia memorie presentium successorumque notitie presentis cartule veracitate mandamus quod Robertus prior Belismensis de debitis que domus et ecclesia Sancti Leonardi Roberto Maschefer debebat, et pro quibus de decimis ipsius ecclesie quasdam, jam aliquot annis invadere (forte; tentaverat) tenuerat, de ipsis inquam debitis cum eodem Roberto ad hanc finalem concordiam venit , quod sepedictus Robertus dimidium de decimis annonarum de Pinu, de Curte-Leonardi et de Daunceio in vita sua tantummodo habebit, ejus siquidem conditionis tenore, quod omnia prius debita, pro quibus vades habuerat dimissa et condonata erunt. Et eo defuncto decime nostre ad nos libere et quiete sine cujuscumque contradictionis objectione redibunt. Fecit hoc siquidem prenominatus prior ex precepto ac voluntate domni Garnerii Majoris Monasterii Abbatis et consilio et assensu fratrum qui eo die morabantur in ecclesia Belismensi, et aliorum amicorum ecclesie nostre et sapientum qui erant in partibus illis, sciente et idipsum approbante Rotroco Comite Perticensi, Roberto Roberti Maschefer primogenito et aliis infantibus suis concedentibus et matre eorum Neptia quam idem Robertus pro uxore habebat. Preter hoc quoque dedit ei Robertus prior decem libras Cenomanenses ut et concordia hec firmior esset et ut erga ecclesiam nostram ejus affectum ac benevolentiam provocaret. Copiose autem multitudinis que ex utraque parte huic affuit actioni dignum duximus aliquos ad testimonium subnotari : Jarnigonius, Garnerius, Molo, Normannus, Isembardus, Andreas, omnes hii monachi ; de laicis: Hugo de Noceio et filii ejus Gaufredus et Ogerius, Paganus, Guilelmus de Lonreio, Hugo de Roterio, Paganus Balduini et frater ejus Robertus, Guilelmus filius Dodonis, Tebaldus filius Garnerii, Guilelmus Pios, Guilelmus Rosel, Hubertus Evigilat-Canem, Hubertus Balbin, Robertus Graphart, Hernaldus famulus, Herbertus Oart, Guilelmus Sarazin, Bazardus famulus, Valterius propositus, Girboldus Esgareiz, Vuilelmus Basseir et alii multi.