Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Confirmation par Geoffroy, comte du Perche, de la donation faite par Guillaume de Gémages aux religieux de Marmoutiers de ce qu’il avait en la paroisse de Saint-Martin-du-Vieux-Bellême, consentie par tous ses parentes qui peuvent y avoir intérêt. [Union de Saint-Léonard et de Saint-Martin]
Datierung: 1194

Laudabilis est scripture memoria, preterita enim deducit in presentem notitiam et que in presenti fiunt derivat in cognitionem posterorum et actiones humanas conservat et incommutabili loquitur veritate. Eapropter ego Gautridus, Perticensium comes, ad conservationem memorie, ad robur negocii et perpetuam firmitatem ut dissolvi non possit presentibus et futuris beneficio hujus scripture notum fieri curavimus quod Guillelmus de Gemmagiis, miles, assensu et concessione Guilelmi Majoris de Cormis, dedit et concessit, accepta caritate centum et decem librarum conventui Majoris Monasterii et obedientie ipsorum de Belismo, totum tenementum et generaliter quidquid habebat apud S. Martinum de Veteri Bellemio in perpetuam elemosinam ; scilicet quidquid ibi habuerat Hugo de Praellis miles. Hoc autem concesserunt pater ejus et omnes fratres, uxor ejus et filius et omnes sorores, et alii amici et proximi ejus quorum assensus erat necessarius. Ego autem eandem elemosinam presenti pagina ad opus predictorum monachorum confirmavi et concessi in perpetuam possessionem, ut habeant eam, quiete, honorifice et pacifice, ut nullus eos super elemosina eadem audeat inquietare aut molestiam sive fatigationem aliquam inferre. Coram me enim data est elemosina et ego auctoritatem prebui et garantiam promisi, et garantizabo ego et omnes heredes mei. Testes sunt: Guillelmus de Lonreio senescallus ; et Gervasius de Lonreio patruus ejus, Guilelmus Fortin, Gaufredus Trichart, Raginaldus Pesat, Hugo Maufe, Nicholaus de Valnosia, capellanus monachorum, Hugo de Crucifixo et plures alii. Actum est hoc sollempniter apud Belismum in ecclesia monachorum. Anno ab incarnatione Domini Mo Co nonagesimo IIIIo.