Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Charte notice de la sentence obtenue à la Cour de Jean, archevêque de Rouen, en présence de Guillaume roi d’Angleterre, et de Mathilde, sa femme, en confirmation des privilèges d’exemption de l’église de St-Léonard de Bellême, à l’encontre des prétentions de Robert, évêque de Sées. [Saint-Léonard-de-Bellême]
Datierung: Vers 1074

Quia memoria hominum sicut homines cito pertransit, quedam facta eorum, que cum memoria fugiunt, necesse est scribendo retineri. Unde nos, huic ecclesie providentes, quod volumus successores non nescire carte huic decrevimus inserere. Contigit itaque cuidam festivitati Sancti Leonardi comitem Rogerium interesse et cum eo nonnullos utriusque ordinis non mediocris fame quos cum se invitaverat ad sui honorem et hujus ecclesie exaltationem ; ex quibus Sagiensis pontifex Robertus ea die, nostro et comitis hortatu, missam cantavit, cujus etiam misse offerturam sibi per cupiditatem retinere temptavit. Quod nos videntes et velut monstrum exhorrentes, a quodam ejus clerico, cui eam reservandam commiserat, vi et non sine contumelia offerturam illam recepimus. Iratus propter hoc episcopus ecclesiam et nos excommunicare se dixit. Quo facto, post clamorem quam fecit comes Rogerius, de Sagiensi episcopo, ad Johannem Rothomagensem archiepiscopum, die constituta, exinde placitari devenimus Rothomagum. Ibi, in palatio et in presentia regis et regine Anglorum comes Rogerus conquestus est super Sagiensi episcopo quod ecclesiam Sancti Leonardi sine causa excommunicare presumpsisset. At contra episcopus nos inculpabat quod manum, quam sanam et integram habuisset, habendo offerturas per totum episcopatum suum, nos ei accidissemus auferendo ab eo nostram offerturam. Ad hec rex et regina sciscitati sunt a comite Rogerio de statu ipsius ecclesie. Comes vero et nos qui aderamus dilucide enarravimus quomodo Guilelmus de Belismo supradictam ecclesiam ob peccatorum suorum veniam edificasset, et quomodo eam ex precepto beate memorie Pape Leonis liberam et solutam fecisset, et quod a die dedicationis ejusdem, archiepiscopus sive episcopus nullam omnino in ea consuetudinem habuisset, nec eam ullo modo excommunicare potuisset. Affuerunt etiam antiquissimi homines qui hec viderant et audierant, parati probare secundum judicium regis quod nos edisseramus. His auditis rex et regina jusserunt Johannem archiepiscopum et Rogerium de Bello-Monte et plures alios barones ut, secundum quod audierant, facerent inde judicium. Et illi, abito consilio, judicaverunt ecclesiam, que tanta auctoritate et tot tantorumque procerum confirmatione liberata esset et tam longo tempore in liberalitate perseverasset, debere deinceps in perpetuum sic permanere, episcopum injuriam fecisse non solum comiti Rogerio, verum etiam regi de quo ipse ecclesiam tenebat. Dixit eciam Johannes archiepiscopus quasdam ecclesias in diocesi sua esse, in quibus ipse nullam omnino consuetudinem haberet. Hoc pacto Sagiensis episcopus Robertus emendavit, rectum faciendo regi et comiti Rogerio, injuriam quam eis fecerat predictam ecclesiam invadendo. Diffinitum est etiam ibi ut, si archiepiscopus sive episcopus eam amplius inquietare presumeret, apostolica et regia auctoritate a consortio fidelium usque ad satisfactionem alienus existeret. Hoc viderunt : Guillelmus rex et Mathildis regina, Johannes Rothomagensis archiepiscopus, Rotbertus Sagiensis episcopus, comes Rogerius, Robertus de Belismo, Rogerius de Bello-Monte, Warinus curvisus, Guillelmus et Bassuinus, canonici, Amellandus et multi alii.