Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Charte notice de la construction de l’église St-Léonard de Bellême, de la dédicace, de ses privilèges et exemption de toute autre juridiction que celle de la Cour de Rome. [Saint-Léonard-de-Bellême]
Datierung: 1023-1027

Quia fides sine operibus mortua est, summa ope niti decet omnes christianos quatenus, cum fide quam habent, bonis operibus non careant ; hoc est enim quod scriptum est « Quiescite agere perverse discite bene facere ». Sed, quia raro invenitur ut qui secularibus divitiis occupati sunt salvari possint, debent ex eorum opulentia sustentari qui, nocte et die, Deo in ecclesiis serviunt. Quod ego, Guillelmus de Belismo, verum esse considerans, reminiscensque mearum iniquitatum fluctus et scelera, cogitare cepi quomodo penas evaderem et peccatorum meorum remissionem promereri possem. Placuit ergo mihi Romam ire, beatum Petrum suppliciter deprecari quatenus, quod ego non poteram, ipse erga Dominum mihi veniam impetraret. Quo deveniens, confessus sum peccata mea beate memorie pape Leoni, qui tunc temporis Romanam Ecclesiam sancte et religiose regebat; ille vero mihi compaciens, intuitusque corporis mei delicationem et meam generositatem, cognovit quia magnam abstinentiam facere nequirem ; sed ne tristis sine penitentia ab eo discederem, injunxit mihi ut in penitentiam ecclesiam quandam construerem, soli Romane Ecclesie subjectam, jurisque mei rebus opulentissime ditarem, quod ego gratanter accepi. Rediens autem Roma, opportunum tempus quod id peragere possem expectabam. Tandem, misericordia Dei inspirante, contigit ut corpus sancti Leonardi, cum plurimis aliorum Sanctorum reliquiis de alio loco in castellum meum Belismum asportarem ; quo facto valde gavisus, ecclesiam edificare cepi, in honorem beate Marie semper Virginis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, proprie autem in honorem beatissini Leonardi, cujus corpus in eadem ecclesia honorificentissime collocavimus ; qua constructa, volui eam ab omni episcopali et laicali consuetudine esse liberam et solutam, quatinus nulli potestati subjaceret ; quapropter, tempore quo supra, dictam ecclesiam dedicari ex more volui : dominum meum Francie regem adii Rotbertum, eumque, ut ad eamdem dedicationem veniret, suppliciter exoravi, qui, petitioni mee libenter annuens, devotus advenit adduxitque secum comitem Odonem, et Senonensem archiepiscopum, necnon et Carnotanum pontificem beate memorie domnum Fulbertum, cum multis aliis episcopis et comitibus, quorum nomina propter prolixitatem tacuimus. Addidi etiam ad eandem dedicationem invitare gloriosum Normannorum comitem Rikardum et Rotomagensem archiepiscopum, Rikardumque Sagiensem episcopum ad cujus diocesim locus ipse pertinebat, et Fulchonem comitem Andegavorum, cum episcopo Huberto, cum quibus etiam advenit metropolitanus Turonice sedis archiepiscopus, Arnulfus; adfuit cum his Herbertus Cenomannensis comes, cognomento vocatus Evigila-Canem, et cum eo Avisgaudus, ejusdem civitatis episcopus ; hi omnes devote et religiose, sicut orthodoxis et catholicis christianis moris est, supra dictam ecclesiam dedicaverunt. Quo peracto, dominus meus rex Francie et comes Normannorum Richardus et Richardus Sagiensis episcopus, cum ceteris omnibus episcopis et baronibus supra memoratis, fecerunt eam solutam et quietam ob omni subjectione, secundum id quod me velle noverant ; sic enim mihi concesserat apostolicus Leo, cujus imperio sepe dictam ecclesiam edificaveram. Istam liberationem et solutionem auctorizaverunt et confirmaverunt rex et pontifices omnes suprascripti et comites cum omni clero et populo, qui cum illis erant, ut stabilis et firma in perpetuum permaneret et si quis in posterum archiepiscopus, sive episcopus, ipsam ecclesiam quocumque modo inquietare presumeret, ex apostolica auctoritate, et omnium qui aderant, anathematis vinculo sine recuperatione teneretur. Cujus auctoramenti summam sic diffinierunt ut crisma et oleum et ordines et omnia necessaria ipsa ecclesia requireret a quocumque episcopo vellet, ita dumtaxat si episcopus Sagiensis gratiam et communionem Apostolice Sedis non haberet et si hec gratis et sine pravitate exibere nollet et si canonibus contrarius esset, et ut eam, in eaque Deo servientes, nullo modo distringere, interdicere, aut excommunicare posset, ad sinodum autem ire, aut aliquem talem conventum, cogere eos non valeret. † † † † † Signum Rotberti regis FrancorumSignum Richardi comitis, † Signum Rodulfi Rothomagensis archiepiscopi, † Signum Richardi Sagiensis episcopi, † Signum Arnulfi Turonensis archiepiscopi, † Signum Odonis comitis, † Signum beate memorie domni Fulberti Carnotensis episcopi, † Signum Fulchonis Andegavorum comitis, † Signum Huberti Andegavensis episcopi. † Signum Herberti Cenomannensis comitisSignum Avisgaudi Cenomannensis episcopi, † Signum Gilduini Senonensis archiepiscopi. Contigit olim carte istius per incursionem Normannorum et per incuriam male observantium sigillum deperisse, sed tamen litteras inviolatas remansisse. Ne igitur tanta auctoritas remaneret, Rotbertus dominus de Belismo adiit regem Philippum, qui tertius ab ipso Rotberto eo tempore regebat imperium, et petiit ab eo ut cartam istam, quam suus avus auctoravit, auctorizaret et sigillum ejus, quod comminutum erat, suo sigillo restauraret. Placuit igitur hoc Philippo regi, qui et cartam istam auctorizavit et sigillo suo sigillare precepit.