Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Tome Second, Villiers-Charlemagne, Nr. 2

Accord entre les religieux de Marmoutier et Gosselin, curé de Villiers-Charlemagne, réglant leurs droits respectifs sur les revenus de l’église du dit lieu.
Datierung: 1114

Concordia inter monachos et Goslanum presbyterum hec est. Teneat ab eis aecclesiam et recipiat modiosionem secundum pristinam consuetudinem. Decimas molendinorum habebit per medium festa beate Marie de Assumptione et Annunciatione et Sancti Martini estivalis et Sancti Egidii per medium. De festo vero Natalis VIII dierum, de Purificatione beate Marie, de Pasca, de Rogationibus IV dierum et Pentecostis et Omnium Sanctorum habebit tertiam partem sicut antiquitus; candelas vel cereos toto anno per medium. Luminaribus aecclesie utentur tantum in aecclesia tam presbiter per quemlibet per medium; de primiciis quas antiquitus habet aecclesia tertiam partem. Donum Burcardi de Coldreio et donum Fromundi de Vilerx sunt proprie monachorum. Sub hac conditione tenebit iste aecclesiam. Post cujus discessum erit soluta et quieta monachorum, salvo jure Cenomannensis aecclesie.