Donation par Hildebert, évêque du Mans, de l’église de Villiers-Charlemagne.
Datierung: 1114
Ausstellungsort: Marmoutier
In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, ego Hildebertus, Dei gratia Cenomanensium episcopus, notum fieri volo omnibus sancte ecclesie fidelibus utriusque videlicet ordinis ac dignitatis, quoniam propter amorem et familiaritatem quibus Cenomanensis et Beati Martini Majoris monasterii ecclesia solide dilectionis vinculo ad invicem jungebantur, dedi et concessi ipsi beato Martino et fratribus in ejus Majori monasterio Christo in perpetuum servientibus, ecclesiam que vulgo Vilerx Caroli Magni ab ipsius loci incolis appellatur, cum omnibus ipsi ecclesie pertinentibus, salvo jure Cenomanensis ecclesie, presente et concedente Fulcherio, archidiacono, cum aliis duobus ecclesie nostre canonicis, scilicet Gervasio Paganello atque Pagano. Sed et omnia quecumque jam eis principum largitio sive fidelium devotio ibidem contulit, seu etiam in crastinum poterint adipisci, ut eis firma et illibata permaneant, per presentem hujus nostri privilegii paginam episcopali auctoritate statuimus, et ne cujusquam in futuro male invida presumtione violetur, proprii sigilli munimine in perpetuum confirmamus. Actum anno ab incarnatione Domini M C XIIII, apud Majus monasterium, in claustro ante cameram W[illelmi], venerabilis abbatis, ipso presente cum Willelmo, priore, quondam Redonensi archidiacono, Petro quoque bajulo, et Gervasio nepote meo, atque Rainaldo de Castro Gunterii, tunc Majoris monasterii notario.