Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Tome Second, Villiers-Charlemagne, Nr. 3

Donation par Raoul Chotard et sa femme, de leurs droits sur l’église de Villiers-Charlemagne.
Datierung: 1114

Cum juxta Danielis consilium peccata sine quibus presens vita duci nullatenus potest, eleemosynarum sunt compendio redimenda, etc. Cui denique consilio ego Radulfus, cognomine Chotardus, vir militaribus armis deditus et multis per hec delictorum nexibus irretitus, una cum uxore mea Theognisa utiliter acquiescentes simulque peccatorum nostrorum sententiam formidantes, aliquid de rebus nostris in thesauros coelestes per manus pauperum praemittere decrevimus, ut hoc ex divinae remunerationis promisso centeni multiplicatione foenoris in futura recipiamus. Quod ut verius feret, illud egregium genus pauperum elegimusqui, ut domini sui vestigia expeditius sequantur, spontaneam pro Christo paupertatem subeuntes seseque in monasteriorum solitudine recludentes, tanto se ejus servitio liberius subdiderunt quanto pro ejus nominis amore non solum sua sed se ipsos funditus contempserunt.

Universis igitur sancte ecclesie fidelibus notum esse volumus donasse nos et quiete concessisse Deo ejusque sanctissimo ac precelsissimo confessori beato Martino et monachis Christo in ejus Majori monasterio in perpetuum servientibus quicquid in ecclesia illa habere videbamur que in ejusdem beati Martini honore in Cenomannensi pago, in vico qui ex prisca veterum appellatione Vilerx Karoli magni nominatur et duobus fere millibus a Castro Gunterii separatur, antiquitus constructa est. Est autem quod in ipsa ecclesia habere videbamur quodque ex integro predictis monachis firma et quieta largitione pro animarum nostrarum salute donavimus, ecclesie ejusdem medietas cum omnibus sibi pertinentibus et tota decima propria sive communis quam in ipsius ecclesie parrochia possidebamus et nostra illius terre pars que inter nos et Hugonem de Forceio communis erat. Quadam igitur estivali festivitate beati Martini apud Majus monasterium venientes, donum hoc nostrum in eorum capitulo confirmavimus idque per quendam baculum super altare dominicum obtulimus, videntibus ac concedentibus his qui nobiscum advenerant, Gaufredo cognomine Botellario, Alberico Chotardo, nepote meo, et Uberto Rufo, uxoris mee nepote. Quod quia predictus Hugo et ejus mater Adelisis calumniati sunt, discordia inter nos est oborta, sed ad finem hunc tandem deducta. Dedimus namque Hugoni quatuor libras denariorum et predictam terre partem quam prius monachis dederamus, ut ipse eis et donum nostrum concederet et suam tam decime quam ecclesie medietatem quiete daret, matrique sue et fratribus concedere faceret. Quod quidem ita factum est coram capitalibus ejusdem rei dominis, Guidone Lavale et Garsilio de Buignone, ipsis concedentibus, ubi dedit uxor mea Adelisi, matri Hugonis, pallium suum et duas vaccas. Et sic concesserunt jamdictis monachis totam ecclesiam quam venerabilis Hildebertus, Cenomannensium episcopus, jam pridem eis donaverat et totam decimam concesserunt. Et accepto eorum beneficio cum quodam libro, donum inde cum eodem libro super altare ipsius ecclesie perfecerunt.