Abandon par Gaudin de Malicorne du péage qu’il percevait sur les obiets à l’usage propre des religieux de Marmoutier.
Datierung: 1109
Quoniam ex iniquitatum abundantia multorum karitas diabolico quotidie refrigescit instincta, ita ut que patres pro salute animarum suarum consequenda ecclesie Dei conferre videntur, filii in quantum possunt auferre moliantur, nisi litterali exercitio seu legali testimonio corroborentur, nos videlicet Maioris monasterii monachi posterorum noticie tradere disponimus quomodo Waldinus de Malicorna consuetudinem illam quam passagium [vocant], quam de nostris rebus que ad usus proprios fuerant, tam de vestimentis quam de victu monachorum, iniuste solebat accipere, timore Dei compunctus dimisit heredibus suis concedere solo rogatu fecit. Anno igitur Verbi incarnationis M. C. IX, Willelmus ex iussione Willelmi, abbatis Maioris monasterii, abbas monasterii Sancti Vincentii, adiuncto sibi ad id rogandum Ildeberto, Cenomannensi episcopo, predictum Waldinum in castro suo humiliter adiit atque quia contra salutem anime sue tandiu illam consuetudinem acceperat ex ratione ostendit. Tandem victus ram ratione quam precibus, illam pravam consuetudinem se promisit dimissurum ea videlicet conditione et nomina patris et matris eius suumque et uxoris ipsius post obitum eorum annuatim recolenda in martirologio scriberentur et totius benefacti nostri participes efficerentur. Quo audito, predictus frater noster Willelmus ad capitulum venit et a nobis ut hoc facere deberemus impetravit litterasque sigillatas eandem continentes concessionem a domno abbate nostro ad eum reportavit, cumque assumpto secum Warino, Maioris monasterii monacho, et Hugone, baiulo suo, presente etiam quodam Sancti Albini monacho, nomine Thebaudo, isdem frater noster Willelmus litteras illas coram eodem Waldino legi fecisset, eandem consuetudinem Deo et beato Martino nobisque eius monachis in perpetuum perdonavit atque de omnibus que ad usus proprios pertinerent tam in alimentis quam in vestimentis, annuentibus et concedentibus uxore sua Mabilia filiisque et filiabus eorum Warino, Waldino, Hersendi, Agnete, Odelina, donum super altare ecclesie Sancti Silvestri que est in castro suo Malicornii, ne deinceps passagium illud exigeretur, deposuit ac per manus eiusdem fratris nostri Willelmi tocius benefacti nostri participationem cum predicta sua uxore filiisque et filiabus accepit. Huic concessioni futuri testes affuerunt ex parte sua Frogerius vicarius, Motbertus de Insula, Waldinus Ragainus, Frotmundus presbiter, Fulcoius carnifex, Bernardus Vigant, Rotbertus Frislo, Gaufridus, famulus monachorum Malicorne; de parte monachorum Stephanus, presbiter de Novihomo, Silvester Chainnardus Tedinus, Mainardus de Ferraria, Hildegarius de Noento. Et quoniam terminus depositionis matris sue ab ipso Waudino penitus ignorabatur, ipsa die qua pater eius obiit videlicet die reversionis beati Martini et festivitatis beate Lucie virginis, nomina utrorumque rogatu ipsius iudicavimus ascribenda; nomen patris Gaudinus, nomen vero matris Basilia.