Abandon par Hamelin d’Anthenaise du droit de péage perçu par lui à la Motte-Achard sur les draps, la viande, le poisson et les produits du domaine de Marmoutier.
Datierung: 29 06 1092 – 11 07 1110
Notum sit omnibus maxime huius nostri Maioris monasterii habitatoribus quod Hamelinus de Altanoisa accipiebat pedagium de nostris rebus dominicis apud Motam Achardi. Venit itaque idem Hamelinus in capitulum nostrum apud Maius monasterium et per deprecationem nostram et per deprecationem atque auctoramentum Heliae, Cenomannensis comitis, perdonavit nobis in perpetuum illud pedagium, de drapis videlicet nostris et de piscibus et de carne nostra, insuper de rebus nostris dominicis. Ipse quoque receptus est in societatem beneficii nostri. Hoc viderunt ex parte illius Helias, comes Cenomannorum, qui hoc ipsum auctoravit, Hemelinus de Meduana, Hugo de Braitello, Guiscardus de Buris, Guarnerius de Villarario, Rainaldus Framaldus; [de famulis nostris: Mainardus boverius, Rainaldus cocus, Peloquinus de hospitali, Ebrardus scutellarius]. Postea misit ipse Hamelinus donum huius rei super altare, quod viderunt tres ex [prenominatis] famulis nostris: Rainaldus et Peloquinus et Ebrardus.