Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Titres généraux, Nr. 2

Confirmation par l’évêque du Mans Arnaud de tous les biens possédés par l’abbaye de Marmoutier dans l’étendue de son diocèse, suivie de son consentement à de nouvelles acquisitions et d’une ratification par l’archevêque de Tours, Raoul de Langeais.
Datierung: 1068-1071

In nomine Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi. Ego Ernaldus, Cenomannensium Dei gratia episcopus, annuo sancto Martino et monachis Maioris monasterii omnia que in episcopatu meo videntur ipsi habere que ad me pertinent, id est locum Sancti Guingualoei, Vivonium, Vallem Guidonis et locum Sancti Macuti de Sablolio, salva querela monachorum Sancti Petri qui de istis rebus inferunt calumniam iam dictis monachis. Deinde postulaverunt a me predicti fratres ut darem illis auctoramentum meum in omnibus que poterunt acquirere in episcopatu meo vel dono vel pretio que ad me pertinent. Quorum petitioni non fuit mihi ingratum prebere assensum in illis videlicet rebus que per meum consilium ab illis in diocesi mea adquisite fuerunt. Fratres vero iam sepedicti, ne tamquam ingratis hoc beneficium impendisse viderer, XX libras denariorum pro hoc mihi rependerunt. Feci autem huiusmodi auctoramentum in urbe Cenomannis, in domo mea, rogatu venerabilis Bartolomei, abbatis predicti monasterii, anno incarnationis Domini MLXVIII, presentibus et audientibus istis Guandelberto, Hugone Bicola, Odone, Hoello, Guicherio, Grentone, Lamberto.Postea recitatum est hoc auctoramentum in capitulo Maioris monasterii presente me et volente, coram abbate B[artholomeo] et monachis eiusdem loci, in presentia archiepiscopi Turonensis venerabilis Radulfi, qui tunc nudis pedibus venerat ad Sanctum Martinum tempore quo ego et ille simul perreximus Romam, et in eodem capitulo auctorizavimus hoc autoramentum manibus nostris signis subsequentibus, audientibus et videntibus de nostris clericis Gandelberto, Hugone Bicola, Odone, Hoello, Guicherio, Grentone laico, Lamberto laico; de clericis archiepiscopi Burchardo cantore, Secbardo, Galterio archipresbytero, Radulfo Garello, Anscherio capellano, Nicolao, Frederico caicerio, Rotberto de Vindocino, Herveo, nepote Galteri archidiaconi, Stephano, filio Viviani Drudi; de laicis Ebrardo, homine archiepiscopi, Ermenfredo, Guisthone, camerario archiepiscopi, Petro de Rupibus, Alcherio de Rupibus.Signum Ernaldi episcopi. Signum Radulfi indigni presulis Turonensis.