Exemption par Robert le Bourguignon et Avoise, sa femme, aux moines de Marmoutier de tout péage sur leurs terres de Craon et de Sablé.
Datierung: 1055-1063
Cognitioni vestrae palam fieri volumus, successores nostri, quod Rotbertus Burgundio, nepos Henrici regis, hoc nostrum Maius monasterium adiit causa orationis. Qui cum in capitulo societatem nostram, sicut moris est secularium, suscepisset, pedagium quod de rebus nostris per eius receptacula transeuntibus exigere solitus erat, perpetualiter sancto Martino, ibidem presente domno Alberto, abbate nostro, cum uxore propria perdonavit, pro suae illiusque animae absolutione. Quotiens ergo res huius nostri Maioris monasterii per Credonem vel Sablolium transitum contigerit habere, nullum ex eis in eundo et redeundo pedagium exiget neque consuetudinem sed neque per alia quelibet ditionis suae loca minus libere quam per haec quae diximus transient, quia non solum de his pedagium nobis et consuetudinem omnem dimisit, sed etiam de omnibus aliis locis ubicumque potestatem habet aliquam vel habiturus est. Cumque ipse et uxor eius Hadvisa, cognomento Blancha, donum ex hoc iam dicto abbati nostro et nobis solemniter pleno capitulo cum quadam ligni portiuncula fecissent, inde surgentes eandem ligni particulam supra altare sancti Martini ob testimonium huius in posterum conservandae remissionis vicissim uterque posuere. Unde sunt testes hii homines eorum qui cum ipsis pariter venerunt, quorum nomina paucis fra[trum nostro]rum vocabulis, licet omnes rem omnem viderimus, insertis inferius annotata sunt: Ulricus prepositus eiusdem Roberti,Atoerius, homo eius,Burchardus, homo eius,Rannulfus Flecha,Rotbertus Bonellus,Fulco, prior,Herveus, monachus,Gauscelinus, monachus,Beringerius, monachus,Gausbertus, monachus,Iohannes, monachus, filius Guidonis de Valle,Guanilo, monachus, cuius hortatu idem Rotbertus hoc fecit.

