Accord entre Marmoutier et Lisiard de Sablé, réglant l’indemnité due à l’abbaye pour la construction de la forteresse de Saint-Loup élevée pendant la guerre entre le dit Lisiard de Sablé et Guy de Laval.
Datierung: 1123
Ausstellungsort: Sablé
Cum olim ad munitionem terrae suae, maxime autem propter bellum atque discordiam, quam tunc adversus Guidonem adhuc juvenem, dominum Lavallensem, et ejus homines gravissimam habebat Lisiardus, Sabloliensis dominus, castrum facere in quadam Beati Martini Majoris monasterii obaedientiae, quae Sanctus Lupus dicitur, et domum firmare cuidam baroni suo, Hugoni scilicet cognomento Normant, decrevisset, concordavit cum eis ut quantum de terra eorum castrum illud occuparet tantum eis de sua alibi, hoc est inter castrum Sablolii et aquam quae Vegia vocatur, de terra illa quae Curbatura appellata est, idem Hugo Normannus in excambitionem donaret. Et quia circa duos arpennos terra ad hoc opus occupata fuerat estimata, duos concessit ipsis monachis predictae terrae arpennos similiter ille Hugo, ita tamen quod juxta vineas suas prius sibi unum arpennum caperet, deinde monachi sibi duos illos juxta viam, hoc est viae contiguos et adhaerentes. Et quoniam terrae illius, quam ei, ut dictum est, ad castrum illud faciendum concesserant, omnes prorsus consuetudines atque vicarium monachi semper habuerant, persuasit sepedictus Hugo domino Lisiardo, et omnes similiter illorum duorum arpennorum consuetudines idem Lisiardus monachis concessit et vicariam hominum eorum tantum et unius hospitis, si eum ibi habere vellent, retenta sibi illorum tantummodo extraneorum hominum vicaria, si aliquando ibi eveniret, quicumque in eadem terra per monachos vel in eorum opere non essent. Porro stagnum predicti castri, quoniam et in terra et ex aqua monachorum fiet, commune erit inter monachos et Hugonem et molendinus et molendinarius et pisces qui ibi capientur omnes, quocumque modo capiantur. Facient etiam tam monachi quam Hugo molendinum illum communiter et, cum opus fuerit, reficient nichilque in eo nec in molendinario aut in stagno alter altero plus habebit, excepta decima ejusdem molendini et piscium qui ad portas capientur, quae tota monachorum erit. Calciatam vero et portas solus Hugo faciet et, quotiens opus fuerit, reficiet nichilque in his mittent monachi. Quotiens quisque eorum voluerit, vel cum altero vel sine altero, in eodem stagno piscabitur; nullus tamen eorum pisces qui capti fuerint de ipso stagno foras eiciet, donec utrisque vel famulis eorum presentibus aequaliter dividantur. Quod si eorum quislibet piscem ibi talem caeperit quem dividere ant nolint aut non possint, qui prior aequalis ei captus fuerit alterius erit. Ita ergo aequales erunt ad invicem monachi et Hugo in omnibus quae vel ad stagnum illud vel ad molendinum pertinent ut, his exceptis quae supra dividuntur, tam in vicaria quam in molendinario mittendo, eiciendo, justiciando sive destringendo, aequali dominatione communes et participes sint. Hoc se ita tenere et monachi concesserunt et ipse fide sua, in manu Lisiardi sine malo igenio, Hugo affiduciavit et insuper fidejussores inde eundem dominum suum Lisiardum, Hugonem Gooldum, Algerium de Sancto Briccio et Herbertum de Poilleio dedit, et quod hoc ipsum totum tam uxorem quam omnes infantes suos concedere faceret fideliter promisit. Huic pacto apud Sablolium firmato, anno ab incarnatione Domini M. C. XXIII., interfuerunt, preter eos qui jam nominati sunt: de monachis Willelmus, prior, Gaufredus de Dinanno, Rainaldus de Castro Gunterii, Radulfus, prior Sablolii, Rainaldus, prior Sancti Lupi, et Cavallonius necnon et Capraria, uxor domini Lisardi.