Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Tome Second, Saint-Loup, Nr. 3

Donation par Guy du Grez et sa femme Oravie de out ce qu’ils possédaient sur l’église de Saint-Loup.
Datierung: 1087-1100

Noverint omnes tam futuri quam presentes quod Guido, qui cognominatur de Gresso, et uxor ejus Oravia dederunt Beato Martino Majoris monasterii, pro animabus suis, quicquid habebant in ecclesia Sancti Lupi, exceptis quinque rebus: frumento, sigilo, hordeo, avena, lino, presentibus domno abate Bernardo et suis monachis Hilgodo, Rotberto, Hugone, filio Leodegarii, Ebrardo, Drogone, Ulrico, Rainaldo qui ambo errant in ipsa obedientia. Interfuerunt etiam isti testes Harduinus presbyter, Arnulfus de Sustentraio, Gauterius cognomento Aimericus, Haimericus de cujus beneficio sunt omnia hec.