Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Tome Second, Saint-Loup, Nr. 2

Confirmation par les frères de Bérenger de Saint-Loup de ses dons à Marmoutier et consentement préventif à l’acquisition du tiers de leur fief.
Datierung: 1068

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod Haimericus et Guillelmus, fratres domini Beringerii de Sancto Lupo, monachi nostri, primum calumniati fuerint nobis omnia que jam dictus frater ipsorum, domnus scilicet Beringerius, nobis donaverat, quando venit ad monachatum; postea vero facientes inde cum eis concordiam, cum dedissemus eis de nostro denarios et unum equum usque ad centum solidatas, venerunt in capitulum nostrum apud Majus monasterium et auctorizaverunt nobis omnia quecumque calumniati fuerant. Auctorizaverunt insuper omnem etiam tertiam partem de fevo ipsorum, quolibet modo eam adquirere possemus vel dono vel pretio ab eis qui de ipsis fevum tenebant. Testes inde extiterunt Haimericus de Chalumna, Rotbertus cellararius, Martinus de Boeria, Lanfredus de Dalmariaco, Hilduinus de Tristo, Alfredus de Chamarcio, etc.