Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Tome Second, Saint-Loup, Nr. 1

Confirmation par Hugue, fils du moine Salomon, de toutes les donations faites à Marmoutier par son père et par Bérenger de Saint-Loup.
Datierung: 1068

Notum sit fratribus nostris Majoris monasterii monachis quod Hugo, filius Salomonis monachi nostril, de Sablolio venit in capitulum nostrum anno incarnationis Domini M L XVIII et auctorizavit nobis omnia que pater suus dederat nobis apud Sanctum Lupum et similiter ea que dedit nobis ibidem domnus Beringerius, quando venit ad nos ad onverisonem. Pro qua re et quia promisit idem Hugo se custoditurum res Sancti Martini, ubicumque posset, donavit ei domnus abbas Bartholomeus benefactum hujus loci. [Hujus rei testes Odo de Marciaco, Rodulfus de Juviniaco, Rotbertus cellararius, Mainerius de Molendinis, Frotmundus de Vallibus, Archembaldus cellararius, Ivolinus Vannator, Constantius Tallafer, Martinus Torna ad Ripam, Hamelinus de Borda].