Fondation par Hugue de Bresteau du prieuré de Saint-Célerin.
Datierung: 1075
Notum sit fratribus nostris Majoris scilicet monasterii monachis quod Hugo de Braietello dedit sancto Martino et nobis, annuente uxore sua Erma, quamdam ecclesiam quam ceperat aedificare in honorem Sancte Trinitatis in parechia Sancti Celerini, ipsam etiam ecclesiam Sancti Celerini cum omnibus reditibus ad eam pertinentibus. Dedit et tres mansuras terre sitas in predicta parechia, scilicet mansuram de Pratella totam ex integro et mansuram Andraldi Rufi totam ex integro, et mansuram Rainaldi Gorge, sicut eam tenuit pater ejus. Dedit insuper quicquid in dominio suo habebat in alodo de Buxo. De consuetudinibus vero quas homines nostri vendendo vel emendo per totam terram suam facerent ita eos absolvit ut de eis ab eo vel a quoquam heredum suorum nulla requiratur consuetudo, excepto in foro suo. Quod si aliquis eorum ubi alicui forisfecerit, prius inde clamor ad monachum fiet, et si rectum inde facere noluerit, tunc tandem ad ipsum dominum Braitelli pertinebit rectum facere. Et si inter homines Sancti Martini vel inter aliquem eorum et aliquem extraneum bellum ceptum fuerit in curia sancti, propter custodiam, deducat illos monachus in curiam domini Braitelli. Et si victus fuerit homo sancti, eum tamen semper reducet monachus, quia Hugo, dominus Braitelli, nihil in eo sibi retinuit. Quippe qui quod suum erat beato Martino et suis monachis donabat, nolebat in aliquo ea quae sancti esse debebant minuere, sed magis ac magis suam elemosinam crescere et ab omni calumnia cujuslibet eam facere liberam summopere curabat. Si autem ipsum Hugonem in exercitum vel equitationem vie contigerit, homines sancti extra terminos terre sue nequaquam ducet, sed castrum suum Braitellum illi custodient. Quod nisi fecerint, ad monachum pertinebit justitiam facere. Hec omnia primo dedit dum adhuc esset sanus et incolumis. Postea vero in ea infirmitate de qua mortuus est, visitatus a domno abbate Bartholomeo coram multis qui aderant donationem de rebus supradictis confirmavit et insuper addidit ista, id est unum arpennam vinee et unum de tribus molendinis qui sunt apud Mansiunculos, quemcumque monachi elegerint, aut tertiam partem, de ipsis tribus molendinis, et hoc esset in arbitrio monachorum. Lucum etiam suum qui est juxta lacum de Alodo dedit monachis sancti Martini Majoris monasterii qui ad Sanctum Celerinum conversarentur in perpetuam elemosinam ad accipiendum omni tempore ad calefaciendum se tam viridem quam siccum, ad omnes officinas suas faciendas, ad palicios suos faciendos, unde claudant omnes curtes et vineas suas. Furcas et jugalia et perticas ad aptandas vineas suas accipient inde. Hec omnia accipient monachi de supradicto luco per donum Hugonis ubicumque citius invenerint et quandocumque voluerint. Nunquam loquentur tamen pro hoc forestario domini de Braietello; hominibus nihilominus monachorum donavit supradictus Hugo mortuum boscum ad calefaciendum se omni tempore; viridem vero ad domos et materias suas faciendas non accipient nisi prius indicaverint forestario domini de Braietello. Forestarius autem non vendet eis lucum nec prohibebit eos accipere, sed monstrabit illis ubi et quid accipere debeant. Deinde concessit supradictus Hugo monachis Sancti Martini Majoris monasterii quicquid daretur eis ab hominibus suis in toto feodo suo aut venderetur. Hec omnia concesserunt Gaufridus, gener ejus, et Hervisa, filia ejusdem Hugonis, uxor Gaufredi. Huic ultime donationi Hugonis et concessioni Gauffredi et Hervise multi affuerunt, de quibus aliquos hic testimonii causa nominavimus: domnus abbas Bartholomeus, Hugo de Gena, Hubertus, filius Fulcherii, Rotbertus, filius Nihardi, Guido Uslabordum, Rotbertus de Cahaniaco, Fulcaldus, filius ejus, Ernaldus, filius Galterii, Herbertus, presbyter, Albericus, presbyter.