Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Tome Second, Saint-Célerin, Nr. 6

Concession par les religieux de Marmoutier à Geoffroy, prêtre de la Chapelle-Guillaume, de la moitié de tous les revenus qu’ils peuvent avoir au dit lieu.
Datierung: 1081

Noverint omnes nosse volentes maxime nostri presentes et posteri domnum abbatem nostrum id tempus Bartholomeum et nos, hoc est monachos Majoris monasterii Sancti Martini, concessisse Gaufredo, presbytero de Capella Guillelmi, ipsi scilicet soli quandiu vixerit et in ecclesia illa presbyterali ministerio servierit, medietatem omnium que in eadem ecclesia vel apud ipsum habemus locum. De confessionibus et de missis privatim sibi injunctis quidquid illi exierit suum erit. Similiter et de visitatione infirmi, excepto quod quidquid hinc ultra unum denarium habuerit nobiscum participabit. Ipse quoque nobis concessit tertiam partem omnium que habuerit die qua obierit, ubicumque tunc sit, exceptis libris et vestibus suis. Actum est hoc in capitulo nostro, anno ab incarnatione Domini MLXXXI.