Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Tome Second, Saint-Célerin, Nr. 4

Fondation par Hugue de Bresteau du prieuré de Saint-Célerin.
Datierung: 1075

Notum sit fratribus nostris Majoris scilicet monasterii monachis, quod Hugo de Braietello dedit sancto Martino et nobis, annuente uxore sua Erma, quamdam ecclesiam quam ceperat edificare in honorem Sancte Trinitatis in parechia Sancti Celerini. Ipsam etiam ecclesiam Sancti Celerini dedit cum omnibus reditibus ad eam pertinentibus. Dedit et tres mansuras terre sitas in predicta parechia, scilicet mansuram de Pratella totam ex integro, et mansuram Rainaldi Gorge sicut eam tenuit pater ejus. Dedit insuper quicquid in dominio suo habebat in alodo de Buxo. Hec omnia primo dedit dum adhuc esset sanus et incolumis. Postea vero in ea infirmitate qua mortuus est visitatus a donno abbate Bartholomeo, coram multis qui aderant donationem de rebus supradictis confirmavit et insuper addidit ista, id est unum arpennum vinee et unum de tribus molendinis qui sunt apud Mansiunculas quemcumque monachi eligerent, aut tertiam partem de ipsis tribus molendinis, et hoc esset in arbitrio monachorum. Hec omnia concesserunt Gaufredus, gener ejus, et filia ejusdem Hervisa. Huic ultime donationi Hugonis et concessioni Gaufredi et Hervisae multi affuerunt, de quibus aliquos hic testimonii causa nominamus: domnus abbas Bartholomeus, Hugo de Gena, Hubertus filius Fulcherii, Rotberdus filius Nihardi, Guido Uslabordam, Rotbertus de Cahaniaco, Fulcardus filius ejus, Ernaldus filius Galterii, Herbertus presbyter, Albericus presbyter.