Donation par Ogier de Bresteau et sa femme de partie des masures de terre par eux possédées sur le territoire de la Chapelle-Guillaume.
Datierung: 1070
Noverint nostri posteri Algerium, militem quemdam de castro Braitello, cum sua uxore nomine Herma, delegasse sancto Martino atque monachis Majoris monasterii, post suum amborum decessum, partem propriam de totis mansuris terre quas diversis locis intra paraechiam Capella Guillelmi simul habent cum Fulcodio, filio Odonis de Mortria, cum quo fructus earum equaliter partiuntur. Quarum etiam unam in presenti donaverunt prefato sancto et ejus monachis in taxamentum. Vocatur hec mansura Tetardi, sita prope jam nominatam Ecclesiam Willelmi, scilicet Capellam, a parte orientali. Pro qua Fulcodius ille integram sibi aliam assumpsit. Aliam quoque preter istas sancto illi ac suis donaverunt in vita sua predicti conjuges Algerius et Herma, in qua nemo alius illis compartiebatur; et hec mansura Herberti vocatur juxta eamdem Ecclesiam ab occidentali parte sita. Facta sunt hec auctorizante Hugone, castri Braietelli possessore, cum conjuge sua nomine Erma et unica filia vocabulo Hervisa, nepotibus quoque filiis scilicet Rodberti de Montaboone, Gausfredo atque Guillelmo, testibus istis Raimbaldo monacho, Hugone de Braietello, Rodberto genero Durandi, Adelardo Gruello, Gualterio filio Durandi.