Donation par Hugue de Bresteau de l’église de la Chapelle-Guillaume.
Datierung: 1070
Auditum saepe est adhortatione saluberrima sic inter cetera gentium docuisse doctorem: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Idcirco ego Hugo, sub christiane fidei titulo militie deditus seculari, castri Breietelli possessor in pago Cenomannensi, parum iterum quiddam boni, si adprobet Deus, operari volo, ad quosdam quos precipue sancte fidei domesticos puto. Pateat igitur universe notioni mortalium donasse me sancto Martino ac Deo sibique famulantibus monachis Majoris monasterii, pro redimenda mea meeque conjugis anima, animabus quoque parentum meorum et filiorum, mei juris ecclesiam quandam Deo sub Dei genitricis honore sacratam, in Dunensi pago sitam, cujus locus designabatur antiquitus Ad Lazellam, nunc ex nomine patris mei appellatur Capella Guillelmi. Hanc itaque predicto sancto Deoque servientibus et tanto patrono integritate tota concedo, nichil excipiens rerum que aut de decimis rerum omnium que decimantur aut de sepultura corporum que in ejus cymiterio sepeliuntur aut de quibuslibet aliis commerciis ecclesie jure taxantur, sed hoc ex antiqua hujus ecclesie parrochia. De colonis autem terre noviter ibi exerte que nova exarta vulgo dicuntur, atque illius mee terre cujus coloni pertinere solebant ad Capellam, ut nuncupatur, Orini, oblationes illis tantum interim dono ac sepulturam. Dono et terram omnem quam in proprium habeo dominium inter duos fluvios quos Dordencum et Ederam dicunt, videlicet a mansura Johannis Boete usque ad mansuram Guidelini filii Aldranni; ab ecclesia quoque supradicta versus orientem, totam terram que me solum habet sibi dominantem, hoc est mansuram intra quam consistit eadem ecclesia, et mansuram Rainardi cujusdam, aliam quoque Arnulfi, Rainardi ipsius filii, aliamque Bernutionis cujusdam, parentis mei. Omnem hanc terram, ab importunitate hominis cujuscunque quietam, ita sancto illi suisque famulis ex hoc, et in perpetuum habendam trado, ut hactenus habui ipse, ea scilicet integritate ut etiam singularis aut cervus, si intra terminos hujus terre prendatur, sit jursi illorum. Si qui etiam hominum meorum quicquam eisdem dederit, quod a me expectet auctorizari, ita nunc auctorizo totum ut hinc ultra meum nemo expetat autoramentum. Aucta sunt hec omnia assensu mee conjugis Erme nomine atque unice filie Hervise, nepotum quoque meorum, filiorum Rotberti de Monteboone, Gauffredi scilicet atque Guillelmi, auctoramento nichilominus domine mee Mahildis, filie Galterii de Aloia, filiorumque ac filiarum ejusdem, quibus patres fuere Guillelmus cognomento Gugetus et Gauffredus de Meduana, hoc est Willelmi, Hildeburgis et Richildis, item Hamelini, Galterii et Hersendis. Horum igitur omnium que dixi donum feci sancto Martino in capitulo, presentibus jam dicta domina mea Mahilde et his testibus qui ad hoc videndum fuerunt producti: Airardus de Buslo, Guido de Braetello, Galterius de Montemirabili, Ivo Caisnellus, Achardus, filius Herberti, Rodulfus parvus, Herveus Rebolitus; famuli nostri: Ingrannus, Isembertus, frater ejus, Galterius de Fontaneto, Airardus, filius Bernardi de Loratorio, Gausbertus, nepos Aumari, Arnulfus, filius Rainerii, Durandus Risellus, Ernaldus sartor, Rotbertus sartor, Herveus, frater ejus, Rotbertus capellanus, Giraldus, frater Galterii pistoris, Giraldus de Fontaneto. Roscelinus de Pasciaco et frater ejus Guido, filii Herberti de Pasciaco, miserunt calumniam in terra que est inter Dordencum et Ederam, sed convicti sunt non habere rectum et auctorizaverunt.