Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ratification par Robert le Bourguignon, en route pour la Terre sainte, des dons faits à Marmoutier par lui et par son fils Robert.
Datierung: 1098
Ausstellungsort: Marmoutier

Hominem ad imaginem suam factum Deus in paradiso posuit promovendum in apostate angeli dignitatem, quam superbiens amiserat, si tamen humiliter obediret imperio sui creatoris. Deceptus autem ab invidente sibi diabolo per serpentem mulierem, inobediens Deo fuit et spoliatus immortalitatis tunica pellicioque mortalitatis indutus, et sic a paradiso in hujus exilii vallem lacrymabilem ejectus, posteritatem suam omnem a prevaricatione sui exilii et mortis sententie addixit, donec secundus Adam, Dei videlicet filius homo factus, genus humanum interventu sue mortis et vite et patrie clementer reparavit. Factus enim obediens usque ad mortem Patri, et inobedientiam primi parentis exclusit et, victo per eam diabolo, a paradisi aditu flammeum gladium atque versatilem amovit, seque viam esse qua non solum ad patriam paradisi perditam rediremus, sed etiam ad angelice societatis dignitatem proveheremur edocuit, si tamen ejus deinceps obediremus imperio salutari ac monitis. Inter cetera igitur precepit homini ut in coelo potius quam in terra thesaurizaret et, misericordie operibus insistens elemosynisque peccata sua redimens, amicos sibi de mammona iniquitatis adquireret, qui deficientem in eternis tabernaculis susciperent, quorum habitatione specialiter fruentur ut possessores et coloni qui paupertatem amplecterentur in hoc saeculo et haberent. Ait enim: «Beati pauperes, quia ipsorum est regnum Dei», quibus quicumque etiam calicem aque frigide tantum erogaverit in beatitudine eorum mercedem inde habebit. Quod ego Rotbertus, scilicet Allobrox, Sabloliensis castri dominus, ab Ecclesie sancte rectoribus audiens et ita esse non dubitans et peccata mea, quorum male conscius sum, elemosynis redimere satagens, notifico universis quod inter cetera que ex jure meo pauperibus Majoris monasterii Deo sub monachili habitu famulantibus in eleemosynam largitus sum aliquotiens, cum tandem ire in Jerusalem vellem et itineri meo necessaria prepararem, donno Bernardo, prefati monasterii abbati venerando, per castrum meum supradictum transeunti et in domo sua que ibidem sita est aliquantisper quiescenti, feci donationem et per ipsum beato Martino et monachis ejus de quinque arpennis vinearum super fluviolum qui Vegia dicitur sitis, quos edificaveramus ego et Berta conjux mea, et de uno burgo quem inceperamus facere in vinea Ermenfredi, in fevo scilicet ipsorum, quo duo, id est burgum et vinearum arpennos quinque, dedi, assentientibus et auctorizantibus Rotberto, filio meo, et prefata conjuge mea, pro animabus nostris et parentum nostrorum et ut Deus sanum incolumem in eundo et redeundo me custodiret, post obitum ipsius Berte a monachis sic libere et quiete in eternum possidenda sicut nos eo tempore tenebamus ipsa, cum omni emelioratione eorum; censum autem arpennorum eorumdem solvent annuatim his quibus et nos reddebamus eum, ex quo ipsi devenerint in dominium ipsorum. Cum autem paratis omnibus iter arripere jam vellem, addidi superius descripto dono duas mansuras terre, loco qui vocatur Bella Noda sitas, sic libere et quiete a monachis supradictis ab illa die in perpetuum possidendas, sicut et ego eatenus tenueram eas, filio meo Rotberto concedente et memorata conjuge mea. Cujus rei donationem feci domno Alfredo, priori celle Sabloliensis, quia jam recesserat abbas ejus quem superius dixi, et per ipsum beato Martino et ceteris fratribus Majoris monasterii.Testes doni quinque arpennorum et burgi quod in manu abbatis apud Sablolium posui, sicut supra scriptum est, sunt isti: ex parte mea, Drogo de Trunniaco, Rainardus de Dalmariaco, Gaufredus frater ejus, Harduinus de Vionio, Goscelinus de Dose; — de parte vero monachorum, Hubertus cellararius, Landricus cocus, Ingelbertus carrofensis, Picardus filius Jordanis, Bilicus famulus, Christophorus. Doni autem duarum mansurarum ad Bellam Nodam sitarum apud Sablolium facti testes sunt hi: Hubertus de Campania, Gaufredus de Brionio, Hugo Godolus, Lisiardus de Monte Frodulfi, Guarinus filius Burchardi, Bilicus serviens. Cum autem coepto jam itinere per Majus monasterium transirem et a monachis honorifice susceptus essem, veni in capitulum ipsorum et coram universis qui aderant et quos ut in orationibus suis ad Deum mei memores forent suppliciter oraveram, amborum donorum Sablolii nuper a me factorum mentionem feci et ipsa ibidem confirmans et auctorizans per annulum aureum a quadam filia mea michi datum, eadem in manu domni Rodulfi prioris, qui loco abbatis tunc forte absentis, capitulo preerat, posui addens quedam alia que, pro eo quod sepedictus filius meus Rotbertus non concesserat ea, separatim describi dignum fuit; que tamen ea intentione addidi ut nulli alii umquam possint dari sive vendi. Memoratus autem prior, suscepto dono, anulum micni reddidit eo quod ipsum ad meos qui remanserant remissurus essem loco signi.In crastino quoque eorumdem omnium que pridie in capitulo dederam et concesseram, donationem super ecclesie altare dominicum obtuli, quod biennio ante sacraverat secundus Urbanus, papa Romane urbis. Sciendum sane quod Rainaldus, Credonii dominus, senior filiorum meorum, concesserat mei gratia et auctorizaverat non longe antea omnes illas eleemosynas quas illo itinere facerem, unde frater suus Rotbertus pro concessione nullam haberet pecunie mercedem. Testes donationis in capitulo facte sunt hi: Bartholomeus capellanus, Harduinus de Vionio, Drogo de Troinniaco, Albericus filius Guarnerii, Arnulfus de Sagio, Rainaldus de Baicio, Gaulterius de Sancto Lupo, Harduinus de Monteborri, Gausfredus de Dalmariaco, Picardus filius Jordanis. Hi sunt ex parte mea; ex monachorum vero, Sancelinus cellararius, Mainardus sanguinator, Odo de Fontanis, Ansegisus bocherius, Marinus de Boeria, Rotbertus de Sancto Medardo, Petrus de Sartrino. Testes doni super altare positi, illi omnes qui ex meis in capitulo fuerant, et ex parte monachorum illis qui fuerant in capitulo isti superadditi sunt Herbertus Rigodetus. Gausfredus Abjectus, Rotbertus Tortum capellum, Rainaldus frater Landrici, Arraldus nepos Hilduini, Rainaldus de Losaldo, Petrus Barba. Sciendum etiam quod unus procerum meorum qui mecum in Jerusalem ibat, nomine Harduinus de Vionio, dedit Deo et beato Martino, et sub eisdem testibus obtulit super illud idem altare, censum octo denariorum quem ei solvebant annis singulis monachi de vinea Inferneti, sita Sablolii.