Donation par Robert le Bourguignon, sa femme Berthe et son fils Robert, de 5 arpents de vigne sur la Vaige et d’un bourg à Sablé.
Datierung: 1098
Quia post acceptam a Domino sacri baptismatis gratiam..., ideo nos, ego scilicet Rotbertus Allobrox et Berta, conjux mea, Rotbertusque filius meus... notificamus universis tam presentibus quam futuris quod ex facultatibus a Deo nobis prestitis dedimus in eleemosynam et concessimus in eternum possidendos V arpennos vinearum, apud Sablolium castrum super fluviolum qui Vegia dicitur sitos, beato Martino Majoris monasterii et ejus monachis sicut nos tenebamus, et unum burgum cum omnibus prorsus consuetudinibus et redhibitionibus suis, quemadmodum alium quem ex beneficio nostro habent. Hunc memorata conjux mea jam ex parte fecerat ad adhuc factura erat in quodam arpenno vinee qui de fevo ipsorum erat. Hec omnia dedimus Deo et beato Martino ac monachis ejus, ut dictum est, apud Sablolium positis per manum domni Bernardi, abbatis memorati monasterii, anno XIIII ordinationis ejus, post decessum sepedicte conjugis mee Berte ab ipsis libere possidenda et sine contradictione ullius semper habenda. Illuc quippe venerat praefatus abba et ibi fecimus donationem suprascriptam et in manu ejus posuimus, in eorum videlicet domo in quam conveneramus. Censum autem supradictorum V arpennorum, postquam eos possidere coeperint, solvent illis quibus eum nos reddebamus. Cujus doni testes sunt hi: Drogo de Trumniaco, Rainardus de Dalmeriaco et Gausfredus frater ejus, Harduinus de Vionio, Gauscelinus de Dose;
De nostra parte: Hubertus cellararius, Lealdus cocus, Ingelbertus carrofensis, Picardus filius Jordanis, Bilicus, Christoforus;
De monachis: Hilgodus episcopus, Ebrardus vicecomes, Gausfredus bajulus, Rainaldus de Tutela, Guillelmus archidiaconus, Ernaldus de Dalmariaco, Maino, Humbertus, Sigebertus.