Mandement de l’évêque du Mans Arnaud au doyen Foulque pour consacrer la chapelle que les religieux de Marmoutier avaient fait édifier à Sablé.
Datierung: 1080
Ernaldus, Cenomanensis episcopus, et Guandalbertus Fulconi decano salutem. Abbas Majoris monasterii et monachi ejus conquesti sunt de me apud Lugdunensem primatem et caeteros primores Pictavensis concilii quod eorum oratoriam capellam apud Sablolium aedificare prohiberem. At illi rationem ostendentes qua idi fieri non deberet, rogaverunt ut eis aedificandi licentiam tribuerem. Quorum auctoritati non obedire inreligiosum ducens, quod petebant benigne concessi. Mandamus itaque tibi et ex nostra auctoritate jubemus ut cum domno Hilberto, Sancti Martini monacho, per quem episcopalem aquam et altare et crucem ferream misimus. Sablolium usque pergas et in loco quem ostenderit aquam spargas et crucem figas. Vale.