Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation par Robert le Bourguignon d’un moulin sis au confluent de la Sarthe et de la Vaige.
Datierung: 1068 – 1084

Quoniam fidelis omnis alteram post istam non dubitat esse vitam, etc... Proinde ego Rotbertus Burgundio concedo monachis Majoris monasterii Deo et sancto Macuto apud Sablolium castellum meum deservientibus molendinum quendam prope idem castrum in rivo qui de Sarta et de Vegia fluminibus currit, rivum quoque ipsum usque ad finem Vegie ubi ipsa in Sartam cadit. Hec autem omnia sicut juris mei extiterant, ita monachis concedo quieta prorsus et libera, filiis meis Rainaldo et Gausfredo auctorizantibus donumque de rebus istis ferentibus super altare Sancti Macuti. [Testes sunt Lisiardus de Ambasiaco, Normannus de Basilgeriis, etc.].